CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

23. Impendente autem die quo ex hac vita erat exitura, quem diem tu noveras, ignorantibus nobis; provenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quamdam  fenestram, unde hortus intra domum quae nos habebat prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter; et praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt extenti (Philipp. III, 13), quaerebamus inter nos apud praesentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis vitae qui est apud te (Psal. XXXV, 10), ut inde pro captu nostro aspersi, quoque modo rem tantam cogitaremus.

24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius vitae jucunditate, non comparatione, sed ne commemoratione quidem digna videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum, perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum coelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo , et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras, et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt, et quae futura sunt; et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper; quin potius fuisse, et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse, non est aeternum. Et dum loquimur et inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis; et suspiravimus  et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo tuo Domino nostro, in se permanenti sine vetustate, atque innovanti omnia? (Sap. VII, 27.)

25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes, omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia, Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum (Psal. XCIX, 3, 5): his dictis si jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam carnis, neque per vocem angeli, nec per sonitum nubis, nec per aenigma similitudinis; sed ipsum quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos, et rapida cogitatione attigimus  aeternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur hoc, et subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiae,  cui suspiravimus; nonne hoc est, Intra in gaudium Domini tui? (Matth. XXV, 21). Et istud quando? An cum omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur? (I Cor. XV, 51.)

26. Dicebam talia , etsi non isto modo et his verbis, tamen, Domine, tu scis quod illo die, cum talia loqueremur, et mundus iste nobis inter verba vilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: Fili, quantum ad me attinet, nulla jam re delector in hac vita. Quid hic faciam adhuc, et cur hic sim nescio, jam consumpta spe hujus saeculi. Unum erat propter quod in hac vita aliquantum immorari cupiebam, ut te christianum catholicum viderem, priusquam morerer. Cumulatius hoc mihi Deus meus praestitit, ut te etiam, contempta felicitate terrena, servum ejus videam: quid hic facio?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal