CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

34. Ego autem, jam sanato corde ab illo vulnere in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi, Deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrymarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae quae in Adam moritur. Quanquam illa in Christo vivificata (I Cor. XV, 22), etiam nondum a carne resoluta, sic vixerit ut laudetur nomen tuum in fide moribusque ejus; non tamen audeo dicere, ex quo eam per Baptismum regenerasti, nullum verbum exisse ab ore ejus contra praeceptum tuum. Et dictum est a Veritate Filio tuo: Si quis dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). Et vae etiam laudabili vitae hominum, si, remota misericordia, discutias eam. Quia vero non exquiris delicta vehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum invenire indulgentiae . Quisquis autem tibi enumerat vera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? O si cognoscant se homines homines, et qui gloriatur, in Domino glorietur!  (II Cor. X, 17.)

35. Ego itaque, laus mea et vita mea, Deus cordis mei, sepositis paulisper bonis ejus actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per Medicinam vulnerum nostrorum quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam, te interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Scio misericorditer operatam, et ex corde dimisisse debita debitoribus suis; dimitte illi et tu debita sua (Matth. VI, 12), si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. Dimitte, Domine, dimitte obsecro, ne intres cum ea in judicium (Psal. CXLII, 2). Superexaltet misericordia judicium (Jacobi II, 13), quoniam eloquia tua vera sunt, et promisisti misericordiam misericordibus (Matth. V, 7): quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis cui misertus eris, et misericordiam praestabis cui misericors fueris (Exod. XXXIII, 19; Rom. IX, 15).

36. Et credo jam feceris quod te rogo, sed voluntaria oris mei approba, Domine (Psal. CXVIII, 108). Namque illa imminente die resolutionis suae non cogitavit suum corpus sumptuose contegi, aut condiri aromatibus, aut monumentum electum concupivit, aut curavit sepulcrum patrium; non ista mandavit nobis: sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, cui nullius diei praetermissione servierat; unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chirographum quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14), qua triumphatus est hostis computans delicta nostra, et quaerens quid objiciat, et nihil inveniens in illo in quo vincimus. Quis ei refundet innocentem sanguinem? Quis ei restituet pretium quo nos  emit ut nos auferat ei ? Ad cujus pretii nostri sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. Nemo a protectione tua disrumpat eam. Non se interponat nec vi nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne convincatur et obtineatur ab accusatore caliido; sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.

37. Sit ergo in pace cum viro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui servivit fructum tibi afferens cum tolerantia (Luc. VIII, 15), ut eum quoque lucraretur tibi. Et inspira, Domine meus, Deus meus , inspira servis tuis fratribus meis, filiis tuis dominis meis, quibus et voce et corde et litteris servio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare  tuum Monnicae famulae tuae , cum Patricio quondam ejus conjuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc vitam, quemadmodum nescio. Meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria, et fratrum meorum sub te patre in matre Catholica, et civium meorum in aeterna Jerusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum; ut quod a me illa poposcit extremum, uberius illi praestetur in multorum orationibus per confessiones , quam per orationes meas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal