CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis, et indicaverunt abyssum universae spiritualis  creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio, Fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis obediens intelligentia coelestis civitatis tuae, et requiesceret in Spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum coelum coeli tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui, satis ostendis quam magnam creaturam rationalem feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, Deus noster, illuminabis tenebras nostras (Psal. XVII, 29): ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt (Psal. CXXXVIII, 12). Da mihi te, Deus meus, redde te mihi: te enim amo ; et si parum est, amem validius. Non possum metiri ut sciam quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos, nec avertatur donec abscondatur  in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21). Hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te, non solum extra me, sed et in meipso; et omnis mihi copia quae Deus meus non est, egestas est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal