- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.
10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tanquam loco sicut corpus, nec Spiritus sanctus: si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus sanctus superferebatur super aquas. Cur ergo tantum de Spiritu tuo dictum est hoc? cur de illo tantum dictum est? Quasi locus ibi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est quod sit donum tuum. In dono tuo requiescimus; ibi te fruimur. Requies nostra, locus noster. Amor illuc attollit nos, et Spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis (Psal. IX, 15). In bona voluntate pax nobis est (Luc. II, 14). Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapsis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum, supra aquam attollitur; aqua supra oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror quocumque feror. Dono tuo accendimur, et sursum ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde (Psal. LXXXIII, 6), et cantamus canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus; quoniam sursum imus ad pacem Jerusalem, quoniam jucundatus sum in his qui dixerunt mihi : In domum Domini ibimus (Psal. CXXI, 1). Ibi nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum.