CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

11. Beata creatura quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti, Fiat lux, et fieret lux  (Gen. I, 3). In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus, et lux efficimur (Eph. V, 8): in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur; et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest, intelligat; et qui non potest , a te petat. Utquid mihi molestus est, quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum? (Joan. I, 9.)

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal