CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

8. Jam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia charitas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); et de spiritualibus docentem et demonstrantem supereminentem viam charitatis, et flectentem genua pro nobis ad te, ut cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi (Ephes. III, 14-19). Ideoque ab initio supereminens superferehatur super aquas. Cui dicam? quomodo dicam de pondere rupiditatis in abruptam abyssum, et de sublevatione charitatis per Spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? quomodo dicam: Mergimur et emergimus ? Neque enim loca sunt quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Affectus  sunt, amores sunt; immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum, et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te, ubi Spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas quae sunt sine substantia (Psal. CXXIII, 5).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal