- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.
1. Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. Perfundantur ossa mea dilectione tua , et dicant: Domine, quis similis tibi? (Psal. XXXIV, 10.) Dirupisti vincula mea, sacrificem tibi sacrificium laudis (Psal. CXV, 17). Quomodo dirupisti ea, narrabo; et dicent omnes qui adorant te, cum audient haec: Benedictus Dominus in coelo et in terra; magnum et mirabile nomen ejus. Inhaeserant praecordiis meis verba tua, et undique circumvallabar abs te. De vita tua aeterna certus eram: quamvis eam in aenigmate et quasi per speculum videram (I Cor. XIII, 12); dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat: nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. De mea vero temporali vita nutabant omnia, et numdandum erat cor a fermento veteri; et placebat via ipse Salvator, et ire per ejus angustias adhuc pigebat. Et immisisti in mentem meam, visumque est bonum in conspectu meo pergere ad Simplicianum qui mihi bonus apparebat servus tuus, et lucebat in eo gratia tua. Audieram etiam quod a juventute sua devotissime tibi viveret: jam vero tunc senuerat, et longa aetate in tam bono studio sectandae viae tuae, multa expertus, multa edoctus mihi videbatur; et vere sic erat. Unde mihi ut proferret volebam, conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in via tua.
2. Videbam enim plenam Ecclesiam; et alius sic ibat, alius autem sic. Mihi autem displicebat quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat valde, non jam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae, ad tolerandam illam servitutem tam gravem. Jam enim me illa non delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae quam dilexi (Psal. XXV, 8); sed adhuc tenaciter colligabar ex femina: nec me prohibebat Apostolus conjugari, quamvis exhortaretur ad melius, maxime volens omnes homines sic esse ut ipse erat (I Cor. VII). Sed ego infirmior eligebam molliorem locum: et propter hoc unum volvebar in caeteris languidus, et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus quas nolebam pati, congruere cogebar vitae conjugali, cui deditus obstringebar. Audieram ex ore Veritatis, esse spadones qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum: sed, Qui potest, inquit, capere, capiat (Matth. XIX, 12). Vani sunt certe omnes homines unibus non inest Dei scientia; nec de iis quae videntur bona, potuerunt invenire eum qui est (Sap. XIII, 1). At ego jam non eram in illa vanitate: transcenderam cam; et contestante universa creatura tua, inveneram te creatorem nostrum, et Verbum tuum apud te Deum, tecumque cum Spiritu sancto unum Deum, per quod creasti omnia. Est et aliud genus impiorum, qui cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. In hoc quoque incideram; et dextera tua suscepit me (Psal. XVII, 36), et inde ablatum posuisti ubi convalescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28); et, Noli velle videri sapiens (Prov. III, 7), quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt (Rom. I, 21, 22). Et inveneram jam bonam margaritam; et venditis omnibus quae haberem, emenda erat, et dubitabam (Matth. XIII, 46).