CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

3. Perrexi ergo ad Simplicianum, patrem in accipienda gratia tua tunc episcopi Ambrosii, et quem vere ut patrem diligebat. Narravi ei circuitus erroris mei.  Ubi autem commemoravi legisse me quosdam libros Platonicorum, quos Victorinus quondam rhetor urbis Romae, quem christianum defunctum esse audieram, in latinam linguam transtulisset; gratulatus est mihi quod non in aliorum philosophorum scripta incidissem, plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa hujus mundi (Coloss. II, 8): in istis autem, omnibus modis insinuari Deum et ejus Verbum. Deinde, ut me exhortaretur ad humilitatem Christi, sapientibus absconditam et revelatam parvulis (Matth. XI, 25), Victorinum ipsum recordatus est, quem, Romae cum esset, familiarissime noverat: deque illo mihi narravit quod non silebo. Habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille doctissimus senex, et omnium liberalium doctrinarum peritissimus, quippe philosophorum tam multa legerat, et dijudicaverat, et dilucidaverat ; doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari magisterii, quod cives hujus mundi eximium putant, statuam in Romano foro meruerat et acceperat; usque ad illam aetatem venerator idolorum, sacrorumque sacrilegorum particeps, quibus tunc tota fere Romana nobilitas inflata inspirabat populo jam et omnigenum deum monstra , et Anubem latratorem, quae aliquando contra Neptunum et Venerem, contraque Minervam tela tenuerant (Aeneid., lib. 8, 678-700), et a se victis jam Roma supplicabat; quae iste senex Victorinus tot annos ore terricrepo defensitaverat: non erubuerit esse puer Christi tui, et infans fontis tui, subjecto collo ad humilitatis jugum, et edomita fronte ad crucis opprobrium.

4. O Domine, Domine, qui inclinasti coelos, et descendisti; tetigisti montes, et fumigaverunt (Psalm. CXLIII, 5): quibus modis te insinuasti illi pectori? Legebat, sicut ait Simplicianus, sanctam Scripturam, omnesque christianas litteras investigabat studiosissime et perserutabatur; et dicebat Simpliciano non palam, sed secretius et familiarius: Noveris me jam esse christianum. Et respondebat ille: Non credam, nec deputabo te inter Christianos, nisi in ecclesia Christi te videro. Ille autem irridebat dicens: Ergo parietes faciunt Christianos? Et hoc saepe dicebat, jam se esse christianum; et Simplicianus illud saepe respondebat, et saepe ab illo parietum irrisio repetebatur. Amicos enim suos reverebatur offendere superbos daemonicolas, quorum ex culmine Babylonicae dignitatis, quasi ex cedris Libani quas nondum contriverat Dominus (Psal. XXVIII, 3), graviter ruituras in se inimicitias arbitrabatur. Sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem, timuitque negari a Christo coram Angelis sanctis, si eum timeret coram  hominibus confiteri (Matth. X, 33); reusque sibi magni criminis apparuit erubescendo de sacramentis humilitatis Verbi tui, et non erubescendo de sacris sacrilegis superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat; depuduit vanitati, et erubuit veritati, subitoque et inopinatus ait Simpliciano, ut ipse narrabat: Eamus in ecclesiam; christianus volo fieri. At ille non se capiens laetitia, perrexit cum eo. Ubi autem imbutus est primis instructionum sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per Baptismum regeneraretur, mirante Roma, gaudente Ecclesia. Superbi videbant, et irascebantur; dentibus suis stridebant, et tabescebant (Psal. XCI, 10): servo autem tuo  Dominus Deus erat spes ejus, et non respiciebat in vanitates et in insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).

5. Denique, ut ventum est ad horam profitendae fidei, quae verbis certis conceptis, retentisque memoriter, de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris ut secretius redderet, sicut nonnullis qui verecundia trepidaturi videbantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. Non enim erat salus quam docebat in rhetorica, et tamen eam publice professus erat. Quanto minus ergo vereri debuit mansuetum gregem tuum pronuntians verbum tuum, qui non verebatur in verbis suis turbas insanorum? Itaque ubi ascendit ut redderet, omnes sibimet invicem, quisque ut eum noverat, instrepuerunt nomen ejus strepitu gratulationis. Quis autem ibi non eum noverat? Et sonuit presso sonitu per ora cunctorum collaetantium: Victorinus, Victorinus! Cito sonuerunt exsultatione, quia videbant eum; et cito siluerunt intentione, ut audirent eum. Pronuntiavit ille fidem veracem praeclara fiducia, et volebant eum omnes rapere intro in cor suum; et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium manus erant.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal