CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

6. Deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae, et de majore periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset, aut periculum minus fuisset? Etenim tu quoque, misericors Pater, plus gaudes de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia. Et nos cum magna jucunditate audimus, cum audimus quam exsultantibus Angelis , pastoris humeris reportetur ovis quae erraverat; et drachma referatur in thesauros tuos, collaetantibus vicinis mulieri quae invenit: et lacrymas excutit gaudium solemnitatis domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV). Gaudes quippe in nobis, et in Angelis tuis sancta charitate sanctis. Nam tu semper  idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt, eodem modo semper nosti omnia.

7. Quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inventis aut redditis rebus quas diligit, quam si eas semper habuisset? Contestantur enim et caetera, et plena sunt omnia testimoniis clamantibus: Ita est. Triumphat victor imperator, et non vicisset, nisi pugnavisset; et quanto majus periculum fuit in praelio, tanto est gaudium majus in triumpho. Jactat tempestas navigantes, minaturque naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur coelum et mare, et exsultant nimis, quoniam timuerunt nimis. Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum salvum cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte, et nondum ambulat pristinis viribus; et fit jam tale gaudium, quale non fuit cum antea salvus et fortis ambularet. Easque ipsas voluptates humanae vitae etiam non inopinatis et praeter voluntatem irruentibus, sed institutis et voluntariis molestiis homines acquirunt. Edendi et bibendi voluptas nulla est, nisi prae cedat esuriendi et sitiendi molestia. Et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum exstinguit potatio, fit delectatio. Et institutum est ut jam pactae sponsae non tradantur statim, ne vilem habeat maritus datam, quam non suspiraverit sponsus dilatam.

8. Hoc in turpi et exsecranda laetitia; hoc in ea quae concessa et licita est; hoc in ipsa sincerissima honestate amicitiae: hoc in eo qui mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Ubique majus gaudium molestia majori praeceditur. Quid est hoc, Domine Deus meus, cum tu aeternum tibi tu ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? Quid est quod haec rerum pars alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? Au is est modus earum, et tantum dedisti eis, cum a summis coelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum, ab angelo usque ad vermiculum, a motu primo usque ad extremum, omnia genera bonorum, et omnia justa opera tua, suis quaeque sedibus locares, et suis quaeque temporibus ageres? Heu mihi, quam excelsus es in excelsis, et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et vix redimus ad te.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal