- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.
9. Age, Domine, fac; excita, et revoca nos; accende, et rape; flagra, dulcesce: amemus, curramus. Nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam Victorinus redeunt ad te, et accedunt, et illuminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem ut filii tui fiant? (Joan. I, 9, 12.) Sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui noverunt eos. Quando enim cum multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia fervefaciunt se, et inflammantur ex alterutro. Deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt secuturis. Ideoque multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. Absit enim ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae divitum, aut prae ignobilibus nobiles: quando potius infirma mundi elegisti ut confunderes fortia; et ignobilia hujus mundi elegisti et contemptibilia, et ea quae non sunt, tanquam sint, ut ea quae sunt evacuares (I Cor. I, 27, 28). Et tamen idem ipse minimus Apostolorum tuorum (Id., XV, 9), per cujus linguam tua ista verba sonuisti, cum Paulus proconsul, per ejus militiam debellata superbia, sub lene jugum Christi tui missus esset, regis magni provincialis effectus (Act. XIII, 7, 12); ipse quoque ex priore Saulo Paulus vocari amavit, ob tam magnae insigne victoriae. Plus enim hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem superbos tenet nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis. Quanto igitur gratius cogitabatur Victorini pectus, quod tanquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat, et Victorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat; tanto abundantius exsultare oportuit filios tuos, quia Rex noster alligavit fortem, et videbant vasa ejus erepta (Matth. XII, 29) mundari, et aptari in honorem tuum, et fieri utilia Domino ad omne opus bonum (II Tim. II, 21).