- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.
27. Itaque avidissime arripui venerabilem stilum Spiritus tui, et prae caeteris apostolum Paulum; et perierunt illae quaestiones in quibus mihi aliquando visus est adversari sibi, et non congruere testimoniis Legis et Prophetarum textus sermonis ejus. Et apparuit mihi una facies eloquiorum castorum, et exsultare cum tremore didici. Et coepi , et inveni quidquid illac verum legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici; ut qui videt, non sic glorietur quasi non acceperit, non solum id quod videt, sed etiam ut videat (quid enim habet quod non accepit? [I Cor. IV, 7]): et ut te, qui es semper idem, non solum admoneatur ut videat, sed etiam sanetur ut teneat: et qui de longinquo videre non potest, viam tamen ambulet qua veniat, et videat, et teneat; quia etsi condelectetur homo legi Dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis, repugnante legi mentis suae, et se captivum ducente in lege peccati, quae est in membris ejus? Quoniam justus es, Domine: nos autem peccavimus, inique fecimus, inique gessimus, et gravata est super nos manus tua, et juste traditi sumus (Dan. III, 27-32) antiquo peccatori praeposito mortis; quia persuasit voluntati nostrae similitudinem voluntatis suae, qua in veritate tua non sterit (Joan. VIII, 44). Quid faciet miser homo? Quis eum liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia tua per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25), quem genuisti coaeternum, et creasti in principio viarum tuarum (Prov. VIII, 22), in quo princeps hujus mundi non invenit quidquam morte dignum (Joan. XIV, 30), et occidit eum; et evacuatum est chirographum quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14)? Hoc illae litterae non habent. Non habent illae paginae vultum pietatis hujus, lacrymas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum (Psal. L, 19), populi salutem, sponsam civitatem (Apoc. XXI, 2), arrham Spiritus sancti (II Cor. V, 5), poculum pretii nostri. Nemo ibi cantat: Nonne Deo subdita erit anima mea? Ab ipso enim salutare meum. Etenim ipse Deus meus et salutaris meus; susceptor meus, non movebor amplius (Psal. LXI, 2, 3). Nemo ibi audit vocantem: Venite ad me, qui laboratis. Dedignantur ab eo discere quoniam mitis est et humilis corde. Abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 28, 29, 25). Et aliud est de silvestri cacumine videre patriam pacis, et iter ad eam non invenire, et frustra conari per invia, circum obsidentibus et insidiantibus fugitivis desertoribus, cum principe suo leone et dracone: et aliud tenere viam illuc ducentem, curia coelestis Imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui coelestem militiam deseruerunt; vitant enim eam sicut supplicium. Haec mihi inviscerabantur miris modis, cum minimum Apostolorum tuorum legerem, et consideraveram opera tua, et expaveram.