CAPUT XXVII.

53. Prophetias Veteris Testamenti impletas cerni in Ecclesia. Hinc firmata fides eorum quae ventura restant, judicii ultimi et resurrectionis. Cavendae tentationes a malis etiam in Ecclesia repertis. Societas cum bonis. Spes omnis in Deo. Omnia enim  quae nunc vides in Ecclesia Dei, et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri , ante saecula jam praedicta sunt, et sicut ea legimus, ita et videmus; et inde aedificamur in fidem. Factum est aliquando diluvium per totam terram, ut peccatores delerentur: et tamen illi qui evaserunt in arca, sacramentum futurae Ecclesiae demonstrabant, quae nunc in fluctibus saeculi natat, et per lignum crucis Christi a submersione liberatur. Praedictum est Abrahae fideli servo Dei, uni homini, quod de illo esset populus nasciturus, qui coleret unum Deum inter caeteras gentes quae idola colebant: et omnia quae illi populo ventura praedicta sunt, sic evenerunt ut praedicta sunt. Prophetatus est in illo populo etiam Christus rex omnium sanctorum et Deus venturus ex semine ipsius Abraham secundum carnem, quam assumpsit, ut omnes etiam filii essent Abrahae, qui fidem ejus imitarentur; et sic est factum: natus est Christus de Maria virgine, quae ex illo genere fuit. Praedictum est per Prophetas quod in cruce passurus esset ab eodem populo Judaeorum, de cujus genere secundum carnem veniebat; et sic est factum. Praedictum est quod resurrecturus esset; resurrexit: et secundum ipsa praedicta Prophetarum ascendit in coelum, et discipulis suis Spiritum sanctum misit. Praedictum est non solum a Prophetis, sed etiam ab ipso Domino Jesu Christo, quod Ecclesia ejus per universum orbem terrarum esset futura, per sanctorum martyria passionesque disseminata; et tunc praedictum, quando adhuc nomen ejus et latebat gentes, et ubi notum erat irridebatur: et tamen in virtutibus miraculorum ejus, sive quae per se ipse, sive quae per servos suos fecit, dum annuntiantur haec et creduntur, jam videmus quod praedictum est esse completum, regesque ipsos terrae, qui antea persequebantur Christianos, jam Christi nomini subjugatos. Praedictum est etiam quod schismata et haereses ex ejus Ecclesia essent exiturae, et sub ejus nomine per loca ubi possent, suam, non Christi, gloriam quaesiturae; et ista completa sunt.

54. Numquid ergo illa quae restant non sunt ventura? Manifestum est quia sicut ista praedicta venerunt, sic etiam illa ventura sunt: quaecumque tribulationes justorum adhuc restant; et judicii dies, qui separabit omnes impios a justis in resurrectione mortuorum; et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiae paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Qui autem irrident resurrectionem, putantes quod caro ista quia putrescit, resurgere non potest, ad poenas in ea resurrecturi sunt: et ostendet eis Deus quia qui potuit  haec corpora facere antequam essent, potest ea in momento restituere sicut erant. Omnes autem fideles regnaturi cum Christo, ita resurgent in eodem corpore, ut etiam commutari mereantur ad incorruptionem angelicam: ut fiant aequales Angelis Dei, sicut Dominus ipse promisit (Luc. XX, 36); et laudent eum sine aliquo defectu et sine aliquo fastidio, semper viventes in illo et de illo, cum tali gaudio et beatitudine, quali nec dici  nec cogitari ab homine potest.

55. Tu itaque credens ista, cave tentationes (quia diabolus quaerit qui secum pereant): ut non solum per eos qui extra Ecclesiam sunt, sive Pagani, sive Judaei, sive haeretici, non te hostis ille seducat; sed etiam quos in ipsa Ecclesia catholica videris male viventes, aut immoderatos  voluptatibus ventris et gutturis, aut impudicos, aut vanis curiositatibus vel illicitis deditos, sive spectaculorum, sive remediorum  aut divinationum diabolicarum, sive in pompa et typho avaritiae atque superbiae, sive in aliqua vita quam lex  damnat et punit, non eos imiteris: sed potius conjungaris bonis, quos inventurus es facile, si et tu talis fueris; ut simul colatis et diligatis Deum gratis: quia totum praemium nostrum ipse erit, ut in illa vita  bonitate ejus et pulchritudine perfruamur. Sed amandus est, non sicut aliquid quod videtur oculis; sed sicut amatur sapientia, et veritas, et sanctitas, et  justitia, et charitas , et si quid aliud tale dicitur: non quemadmodum sunt ista in hominibus; sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibilis et incommutabilis sapientiae. Quoscumque ergo videris haec amare, illis conjungere, ut per Christum qui homo factus est, ut esset Mediator Dei et hominum, reconcilieris Deo. Homines autem perversos, etiamsi intrent parieles ecclesiae, non eos arbitreris intraturos in regnum coelorum; quia suo tempore separabuntur, si se in melius non commutaverint. Homines ergo bonos imitare, malos tolera, omnes ama; quoniam nescis quid cras futurus sit qui hodie malus est. Nec eorum ames injustitiam; sed ipsos ideo ama, ut apprehendant justitiam: quia non solum dilectio Dei nobis praecepta est, sed etiam dilectio proximi, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Quam non implet nisi qui donum  acceperit Spiritum sanctum, Patri et Filio utique aequalem; quia ipsa Trinitas Deus est: in quo Deo spes omnis ponenda est. In homine non est ponenda, qualiscumque ille fuerit. Aliud est enim ille a quo justificamur, aliud illi cum quibus justificamur. Non autem solum per cupiditates diabolus tentat, sed etiam per terrores insultationum et dolorum et ipsius mortis. Quidquid autem homo passus fuerit pro nomine Christi, et pro spe vitae aeternae, et permanens toleraverit, major ei merces dabitur: quod si cesserit diabolo, cum illo damnabitur. Sed opera misericordiae cum pia humilitate impetrant a Domino, ut non permittat servos suos tentari plus quam possunt sustinere (I Cor. X, 13).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal