CAPUT XX.

34. Israelitarum servitus in Aegypto, et liberatio viaque per mare Rubrum. Baptismus figuratus. Ovis immolatio passionis Christi figura. Lex scripta digito Dei. Jerusalem typus civitatis coelestis. Populus ergo ille delatus in Aegyptum, servivit regi durissimo; et gravissimis laboribus eruditus, quaesivit liberatorem Deum: et missus est eis unus de ipso populo, sanctus Dei servus Moyses, qui in virtute Dei magnis miraculis terrens tunc impiam gentem Aegyptiorum, eduxit inde populum Dei per mare Rubrum; ubi discedens aqua viam praebuit transeuntibus: Aegyptii autem cum eos persequerentur, redeuntibus in se fluctibus demersi exstincti sunt. Ita quemadmodum per diluvium aquis terra purgata est a nequitia peccatorum, qui tunc in illa inundatione deleti sunt, et justi evaserunt per lignum: sic ex Aegypto exiens populus Dei, per aquas iter invenit, quibus ipsorum hostes consumpti sunt. Nec ibi defuit ligni sacramentum. Nam virga percussit Moyses, ut illud miraculum fieret. Utrumque signum est sancti Baptismi, per quod fideles in novam vitam transeunt, peccata vero eorum tanquam inimici delentur atque moriuntur. Apertius autem Christi passio in illo populo figurata est, cum jussi sunt ovem occidere et manducare, et de sanguine ejus postes suos signare, et hoc celebrare omni anno, et appellare Pascha Domini. Manifestissime quippe prophetia  de Domino Jesu Christo dicit, quia tanquam ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Cujus passionis et crucis signo in fronte hodie tanquam in poste signandus es, omnesque Christiani signantur.

35. Inde per desertum populus ille ductus est, per quadraginta annos accepit etiam legem digito Dei  scriptam (Exod. I-XX, XXXII, XXXIV; Num. XIV, 33, et Deut. XXIX, 5), quo nomine significatur Spiritus sanctus, sicut in Evangelio manifestissime declaratur (Luc. XI, 20). Neque enim Deus forma corporis definitus est, nec sic in illo membra et digiti cogitandi sunt, quemadmodum videmus in nobis: sed quia per Spiritum sanctum dona Dei sanctis dividuntur, ut cum diversa possunt, non tamen discedant a concordia charitatis, in digitis autem maxime apparet quaedam divisio, nec tamen ab unitate praecisio; sive propterea, sive propter aliam quamcumque causam Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, non tamen, cum hoc audimus, humani corporis forma cogitanda est. Accepit ergo ille populus legem digito Dei scriptam in tabulis sane lapideis, ad significandam duritiam cordis illorum, quod legem non erant impleturi. Corporalia quippe dona desiderantes a Domino, magis carnali timore quam spirituali charitate tenebantur: legem autem non implet nisi charitas. Ideo multis sacramentis visibilibus onerati sunt, quo servili jugo premerentur, in observationibus ciborum et in sacrificiis animalium, et in aliis innumerabilibus: quae tamen signa erant rerum spiritualium ad Dominum Jesum Christum et ad Ecclesiam pertinentium; quae tunc a paucis sanctis et intelligebantur ad fructum salutis, et observabantur ad congruentiam temporis, a multitudine vero carnalium tantummodo observabantur, non intelligebantur.

36. Per multa itaque et varia signa rerum futurarum, quas longum est omnes commemorare, et eas nunc in Ecclesia videmus impleri, perductus est ille populus ad terram promissionis, ubi temporaliter carnaliterque regnaret pro modo desiderii sui: quod tamen regnum terrenum regni spiritualis imaginem gessit. Ibi Jerusalem condita est famosissima civitas Dei, serviens in signo liberae civitatis, quae coelestis Jerusalem dicitur (Galat. IV, 25, 26), quod verbum est hebraeum, et interpretatur Visio pacis. Cujus cives sunt omnes sanctificati homines qui fuerunt, et qui sunt, et qui futuri sunt; et omnes sanctificati spiritus, etiam quicumque in excelsis coelorum partibus pia devotione obtemperant Deo, nec imitantur impiam diaboli superbiam et angelorum ejus. Hujus civitatis rex est Dominus Jesus Christus, Verbum Dei quo reguntur summi Angeli, et Verbum hominem assumens ut eo regerentur et homines, qui simul omnes cum illo in aeterna pace regnabunt. Ad hujus regis praefigurationem in illo terreno regno populi Israel maxime eminuit rex David, de cujus semine secundum carnem veniret verissimus rex noster Dominus Jesus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Multa in illa terra promissionis gesta sunt in figuram venturi Christi et Ecclesiae, quae in sanctis Libris paulatim discere poteris.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal