- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CATECHIZANDIS RUDIBUS LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
CAPUT XXV.
46. Fides resurrectionis suadetur. Mors perpetua in tormentis. Vita aeterna sanctorum. Cavendum non tantum a Paganis, Judaeis, et haereticis, sed etiam a malis Christianis. Societas sit cum bonis; non tamen spes in ipsis ponatur. Itaque, frater, confirma te ipsum in ejus nomine atque adjutorio cui credis, adversus linguas eorum qui fidem nostram irrident, de quibus diabolus seductoria verba loquitur, maxime volens irridere fidem resurrectionis. Sed ex te ipso crede futurum te esse cum fueris, quando cum ante non fueris, nunc esse te vides. Ubi enim erat ista moles corporis tui et ista forma membrorumque compago ante paucos annos, priusquam natus, vel etiam priusquam in matris utero conceptus esses? ubi erat haec moles et haec statura corporis tui? Nonne de occultis hujus creaturae secretis, Domino Deo invisibiliter formante, processit in lucem, certisque aetatum incrementis in istam magnitudinem formamque surrexit? Numquid ergo difficile est Deo, qui etiam aggeres nubium ex occulto in momento contrahit, et contegit coelum in ictu temporis, reddere istam quantitatem corporis tui sicut erat, qui eam facere potuit sicut non erat ? Crede ergo fortiter et inconcusse quia omnia quae videntur quasi pereundo humanis oculis subtrahi, salva et integra sunt omnipotentiae Dei; qui ea cum voluerit, sine ulla mora et difficultate reparabit, ea duntaxat quae justitia ejus reparanda esse judicat: ut in his corporibus reddant homines factorum suorum rationem, in quibus ea fecerunt; et in his mereantur aut commutationem coelestis incorruptionis pro meritis pietatis, aut corruptibilem corporis conditionem pro meritis iniquitatis, non quae morte solvatur, sed quae materiam sempiternis doloribus praebeat.
47. Fuge ergo per immobilem fidem et mores bonos , fuge, frater, illa tormenta, ubi nec tortores deficiunt, nec torti moriuntur; quibus sine fine mors est, non posse in cruciatibus mori. Et exardesce amore atque desiderio sempiternae vitae sanctorum, ubi nec operosa erit actio, nec requies desidiosa; laus erit Dei sine fastidio, sine defectu: nullum in animo taedium, nullus labor in corpore; nulla indigentia, nec tua cui subveniri desideres, nec proximi cui subvenire festines. Omnes deliciae Deus erit et satietas sanctae civitatis in illo et de illo sapienter beateque viventis. Efficiemur enim, sicut ab illo promissum speramus et exspectamus, aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36), et cum eis pariter illa Trinitate perfruemur jam per speciem, in qua nunc per fidem ambulamus (II Cor. V, 7). Credimus enim quod non videmus, ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus et inhaerere mereamur; ut aequalitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, et ipsius Trinitatis unitatem, quomodo sint haec tria unus Deus, non jam verbis fidei et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione purissima et ardentissima in illo silentio sorbeamus .
48. Haec tene fixa in corde tuo, et invoca Deum cui credis, ut tueatur te adversus tentationes diaboli: et esto cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat, qui ad solatium malevolentissimum damnationis suae, cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos solos qui christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine occupatum esse orbem terrarum, et adhuc simulacris et daemoniorum curiositatibus servire desiderant, audet ille tentare christianos: sed etiam per eos quos paulo ante commemoravimus, de unitate Ecclesiae, velut putata vite, praecisos, qui haeretici vel schismatici dicuntur, conatur etiam id quidem interdum. Sed tamen id etiam aliquando conatur et per Judaeos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum est ne per homines qui sunt in ipsa catholica Ecclesia, quos velut paleam usque ad tempus ventilationis suae sustinet, unusquisque tentetur et decipiatur. Propterea enim Deus patiens est in illos, ut et suorum electorum fidem atque prudentiam per illorum perversitatem exercendo confirmet; et quia de numero eorum multi proficiunt, et ad placendum Deo miserati animas suas, magno impetu convertuntur. Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurizant iram in die irae justi judicii ejus: sed multos eadem Omnipotentis patientia perducit ad saluberrimum poenitentiae dolorem (Rom. II, 5, 4). Quod donec fiat, exercetur per eos illorum qui jam rectam viam tenent, non solum tolerantia, sed etiam misericordia. Multos ergo visurus es ebriosos, avaros, fraudatores, aleatores, adulteros, fornicatores, remedia sacrilega sibi alligantes, praecantatoribus et mathematicis vel quarumlibet impiarum artium divinatoribus deditos. Animadversurus etiam quod illae turbae impleant ecclesias per dies festos Christianorum, quae implent et theatra per dies solemnes Paganorum; et haec videndo ad imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis, quod etiam nunc jam utique nosti? non enim nescis multos qui appellantur christiani, haec omnia mala operari, quae breviter commemoravi. Et aliquando fortasse graviora facere homines non ignoras, quos nosti appellari christianos. Sed si hoc animo venisti, ut quasi securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit nomen Christi, cum coeperit ille severissime judicare, qui prius dignatus est misericordissime subvenire. Praedixit enim ista, et ait in Evangelio: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine tuo manducavimus et bibimus (Matth. VII, 21, 22). Omnibus ergo qui in talibus operibus perseverant, damnatio finis est. Cum ergo videris multos non solum haec facere, sed etiam defendere atque suadere, tene te ad legem Dei, et non sequaris praevaricatores ejus. Non enim secundum illorum sensum, sed secundum illius veritatem judicaberis.
49. Conjungere bonis, quos vides amare tecum regem tuum. Multos enim inventurus es, si et tu talis esse coeperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas et eis inhaerere , qui tecum vel aurigam, vel venatorem, vel aliquem histrionem simul amabant; quanto magis te delectare debet eorum conjunctio, qui tecum amant Deum, de quo nunquam erubescet amator ejus, quia non solum ipse non potest vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos? Nec tamen etiam in ipsis bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur ad Deum , spem tuam collocare debes, quia nec in te ipso debes quantumcumque profeceris, sed in illo qui eos et te justificando tales facit. Securus es enim de Deo, quia non mutatur: de homine autem nemo prudenter securus est. Sed si illos qui nondum justi sunt, amare debemus ut sint; quanto ardentius qui jam sunt, amandi sunt? Sed aliud est diligere hominem, aliud spem ponere in homine; tantumque interest, ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem aliquas vel insultationes vel tribulationes pro nomine Christi passus non defeceris a fide, nec a bona via deviaveris, majorem mercedem accepturus es: qui autem in his diabolo cesserint, etiam minorem perdunt. Sed humilis esto Deo, ut non te permittat tentari ultra vires tuas.