- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CATECHIZANDIS RUDIBUS LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
- CAPUT XXVII.
CAPUT III.
5. Narratio plena quae fieri debeat catechizando. Ad charitatis finem dirigenda narratio. Scripturae veteres propter commendandum Christi adventum, cujus finis charitas. Narratio plena est, cum quisque primo catechizatur ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), usque ad praesentia tempora Ecclesiae. Non tamen propterea debemus totum Pentateuchum, totosque Judicum et Regnorum et Esdrae libros, totumque Evangelium et Actus Apostolorum, vel, si ad verbum edidicimus, memoriter reddere, vel nostris verbis omnia quae his continentur voluminibus narrando evolvere et explicare; quod nec tempus capit, nec ulla necessitas postulat: sed cuncta summatim generatimque complecti, ita ut eligantur quaedam mirabiliora quae suavius audiuntur, atque in ipsis articulis constituta sunt , ut ea tanquam in involueris ostendere, statimque a conspectu abripere non oporteat, sed aliquantum immorando quasi resolvere atque expandere, et inspicienda atque miranda offerre animis auditorum; caetera vero celeri percursione inserendo contexere. Ita et illa quae maxime commendari volumus, aliorum submissione magis eminent; nec ad ea fatigatus pervenit, quem narrando volumus excitare; nec illius memoria confunditur, quem docendo debemus instruere.
6. In omnibus sane non tantum nos oportet intueri praecepti finem, quod est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5), quo ea quae loquimur cuncta referamus; sed etiam illius quem loquendo instruimus, ad id movendus atque illuc dirigendus aspectus est. Neque enim ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quae in sanctis Scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur adventus, et futura praesignaretur Ecclesia, id est, populus Dei per omnes gentes, quod est corpus ejus; adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante adventum ejus in hoc saeculo vixerunt, ita eum credentes venturum esse, sicut nos venisse. Sicut enim Jacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua etiam pedem praenascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra caetera (Gen. XXV, 25); sed tamen caput non tantum ea membra quae secuta sunt, sed etiam ipsam manum quae in nascendo praecessit, dignitate ac potestate praecedit; et quamvis non tempore apparendi, tamen naturae ordine prius est: ita et Dominus Jesus Christus etsi antequam appareret in carne, et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculos Mediator Dei et hominum homo procederet, qui est super omnes Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), praemisit in sanctis Patriarchis et Prophetis quamdam partem corporis sui, qua velut manu se nasciturum esse praenuntians, etiam populum praecedentem superbe, vinculis Legis tanquam digitis quinque supplantavit (quia et per quinque temporum articulos praenuntiari venturus prophetarique non destitit; et huic rei consonans per quem Lex data est, quinque libros conscripsit: et superbi carnaliter sentientes, et suam justitiam volentes constituere [Rom. X, 3], non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt: itaque illis obligati sunt pedes, et ceciderunt; nos autem surreximus et erecti sumus [Psal. XIX, 9]): quamvis ergo, ut dixi, praemiserit Dominus Christus quamdam partem corporis sui in sanctis, qui eum nascendi tempore praeierunt; tamen ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 18); illique omnes eidem corpori cujus ille caput est cohaeserunt, credendo in eum quem praenuntiabant. Non enim praecurrendo divulsi sunt, sed adjuncti potius obsequendo. Nam etsi manus a capite praemitti potest, connexio tamen ejus sub capite est. Quapropter omnia quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt (Rom. XV, 4), et figurae nostrae fuerunt, et in figura contingebant in eis ; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11).