- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
6. Virga Moysi devorans magorum serpentes, figura crucis Christi cujus virtute haereses conteruntur. Donatistae expugnati, Maximianistae, Manichaei, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut lapsa reparares in cruce pependisti: ipsa est illa virga regni tui, crux ipsa, inquam, qua virtus in infirmitate perficitur; ipsa illa virga crux, ipsa illa virga quae floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam portabat Moyses, quae conversa in serpentem glutiit magorum serpentes: doctrina Christi diffusa per omnes gentes, haereticos superans dementes. In illo enim populo, fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereticos ministros diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis ire per multos, singulorum capita conterantur: quomodo exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut nostis, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum: contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat: contritum est, consumptum est; Pelagianorum novum dogma, a ministris diaboli tanquam a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur, consumitur.
7. Cum tot serpentum capita catholica doctrina contriverit, dissipaverit, consumpserit, ecce nobis unus anguis Arianus olim mortuus insultat: caput erigit, veluti vivum se demonstrare conatur, quem jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster; redi, virga; redi, serpens Christe sancte, aequalem potestatem cum Patre habens: redi, contere capita draconum super aquas; confringe caput draconis magni, vivum sese profitentis, sed veram vitam non habentis. Dic tu quid es, quoniam ille aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus unde haereticos convincamus. Audite quid dicat: Ego sum via, et veritas, et vita, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Secundum humanitatem via, secundum divinitatem veritas, et vita. Tu autem, haeretice ariane, qui minorem vis esse in divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non per eum venias ad Patrem. Sed adhuc, Domine Jesu, contere caput draconis, dic quid sis cum Patre: te audiamus docentem, non haereticum blasphemantem; dic quid sis cum Patre. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Id. X, 30). Dic adhuc, Ego in Patre, et Pater in me est. Adhuc dic, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9). Credis jam, haeretice, tantae auctoritati? An ipsius testimonium de se ipso non admittis, sed alios de eo testes requiris? Ecce introducuntur, adversum te dicunt, convinceris, refutaris, et legis laqueis irretiris. Dic, testis Dei Paule, qui usque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti, et ne falsae doctrinae succumberes, animam posuisti. Dic: audiat qui convinci formidat; convincatur qui nec convictus mutatur. Singuli quique, ait, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 5, 6). Audis aequalem, audis formam Dei: et tu audes dicere minorem Filium Dei! Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus confirmetur aequitas veritatis. Dic et tu, sancte Petre, quid tibi revelaverit: non caro et sanguis, sed Pater coelestis. Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 7). Et in Epistola sua ad Gentes secunda: Notam facimus vobis, inquit, Domini nostri Jesus Christi virtutem, et praescientiam, et magnitudinem. Audis virtutem, audis magnitudinem, audis praescientiam. In quo, haeretice, Christum dicis esse minorem? Sed audi adhuc quid adversum te hic testis et de Filio et de Spiritu sancto dicat. Non voluntate humana allata est, inquit, prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt homines Dei. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subinducent sectas perditionis, et qui emit eos dominatorem abnegantes (II Petr. I, 16, 21, et II, 1). Vides te validis testimoniis et demonstrari et convinci. Negantes, inquit, dominatorem esse qui emit eos. Quem negas dominatorem, nisi Filium quem dicis esse minorem? Et quis est qui nos emit, nisi qui nos suo sanguine redemit? sed ingrediatur et tertius testis, ut tres unum verum testimonium dicant uni Trinitati et trinae divinitati. Dic tu, sancte Joannes, qui super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas supercoelestia mirabilia verbum Domini : dic et tu, inquam, quid noveris Filium Dei. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et in epistola sua, Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quid verum sit, et simus in vero Filio ejus: hic est enim verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Tu autem minorem dicendo Filium, qui est Deus verus, non habes vitam aeternam. Sed ad confutandam contumaciam perversam haeresis, ad deglutiendum te, serpens magice factus, non a veritate susceptus, ipse Pater testimonium dicat de Filio: ut nihil amplius quaeras, nihil amplius credas. Per Prophetam: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Principium Pater, principium Filius: ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te (Psal. CIX, 3): tanquam diceret, ut sancti illuminarentur, processisti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa nomina Patris et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instruerentur. Caeterum quod dictum est Moysi ab ipsa substantia Trinitatis, Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui est, misit me (Exod. III, 14). Ergo ex utero in splendoribus sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acciperes factam, audi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV, 2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum (Habac. III, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum, et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis unitas per totum mundum contra te clamat: et tu velut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad Filium: In splendoribus sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii vox est in Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso, ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista, Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui remiseritis peccata, remittentur illi (Id. XX, 22, 23). Unde est et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Si ergo Filius in Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in Filio et Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est perfecta unitas. Discedat Arianus confusus reus, quia Trinitas unus est Deus.