CAPUT PRIMUM.

1. Baptizatis superest labor et bellum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis vestrae, percipite, dilectissimi, ea quae vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, corroborent ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, quod his imbutus mysteriis renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis munierit animam suam, non eam custodiat contra versutias inimici. Imo et ipse, quantum potest, custodiat, et custodiendam petat, ne tempestatibus hujus mundi procellisque depereat. Baptizatus est quis, navis est instaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget gubernaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc saeculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum est, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent nautae: frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut navem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perducat. Baptizatus es, signatus es regio charactere, coepisti consequi annonam de mensa Regis tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus miles diffluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus non solum te tueatur, verum etiam alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bellum tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando, ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi enim contra te exient adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et, ut beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si ambitio a te fuerit devicta, ira, zelus, aemulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum caeteris suis pestiferis sociis in unum contra te dimicantium constituent castra (Cyp. in lib. de Mortalitate.)

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal