- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
3. Aquae virtus in Baptismo. Effectus Baptismi adumbratus, ubi Christus ambulavit super aquas. Alia Baptismi figura in liberatione populi per mare Rubrum. Ecce dilectissimi, venturi estis ad fontem aquae; non dicatis in cordibus vestris: Hoc est totum quod pro magno desiderabamus? Fons iste visibilis, similitudo est aeterni fontis. Renascemini ex aqua et Spiritu. Aqua illa non solum corporis sordes mundat, sed animam a peccatis liberat. Debetis autem nosse cur virtus illius aquae et animae prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat: sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum . Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas ambulavit. Ut autem a tempestate hujus saeculi liberaret vos, videte potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominetur cunctae creaturae suae. Quod dicturus sum nostis. In Evangelio legitur: Cum quarta noctis vigilia veniret Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super aquas maris, et inveniret eos piscantes quos jam fecerat hominum piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phantasma videre. Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, ego sum. Tunc unus illorum Petrus ille praesumptor et postea negator, post vero confessor et amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et coepit ambulare super mare plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Coepit mergi; et exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit mergentem, confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 25-31)? Videtis, dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas. Si quis enim veniens ad aquas Baptismi, fide plenus est, sublevatur: si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum Dominus etiam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in cordibus.
4. Audite adhuc, aquae Sacramentum quid in vobis operabitur. Proponam figuram, ut ex ea vobis veritas elucescat. Cum Aegyptii duris operibus populum premerent Hebraeum, clamor factus est populi in auribus Dei; et deprecati sunt ut eos liberaret a dominatu gentis pessimae. Missus est Moyses, qui eos ex Aegypti educeret servitute. Apud Pharaonem principem Aegyptiorum fidelissimus Dei famulus allegat Imperatoris sui jussionem, et quid Rex omnium gentium praeceperit, auribus durissimi regis insinuat. Obdurat Pharao cor suum, nec scire se dicit Deum: atque ejus ministros repudians, gravioribus poenis affligit populum. Ex majori angustia populi major clamor exsurgit. Suscipit certamen famulus Dei Moyses, congreditur cum Pharaone, nullo telo, nullo gladio: nulla visibilia indutus arma, sed munitus potestate divina: inferuntur decem plagae in Aegypto, et vindex ira in populum contumacem surgit, ut ex minutissimis animantibus, vermiculis, ranis et locustis cervix caderet superborum: in quibus plagis ultima mors primogenitorum Aegyptiorum omnium facta est, ut suos juste perderent, qui alienos injuste detinebant. Dimittit populum Pharao, non voluntate, sed nimia necessitate constrictus. Pergit populus erutus ad mare Rubrum festinans, ut per aquas salvarentur qui a pessimo hoste liberabantur. Sequuntur Aegyptii, imminent populo fugienti. Vident supra se Israelitae hostes, et inimicorum suorum exspectant gladium. Mors in oculis, timor et tremor in manibus singulorum, ne in fauces caderent persequentium. Exsurgit Moyses famulus Dei portans virgam quam a Domino acceperat, et per quam jam multa signa fecerat: percussit mare, et divisum est. Ubi est illa potentia, non numinum, sed daemoniorum? Ubi est vana superstitio Paganorum? Numquid ut mare divideretur, ille Neptunus est invocatus, quem regem maris esse volunt, qui regem verum Deum suum agnoscere nolunt? Virga extensa manu aquas percutit Moyses, et statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur: soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Ingressi sunt alii salvandi, alii damnandi. Unum elementum aquarum auctore totius creaturae jubente judicavit utrosque: separavit pios ab impiis; illos abluit, istos obruit; illos mundavit, istos occidit (Exod. I-XIV). Moyses figuram habuit Domini Christi, quoniam dux fuit populi. In virga agnoscite crucem. Mare Rubrum agnoscite baptismum Christi sanguine purpuratum: regem Aegyptiorum populumque ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus ministris ejus. Saevit diabolus, quando nos videt per aquam Baptismi a sua oppressione liberari. Exclamate ad Moysen vestrum Dominum Christum, et virga crucis percutiat mare Baptismi, revertatur aqua et operiat Aegyptios; ut quemadmodum nullus remansit Aegyptiorum, nihil remaneat etiam vestrorum peccatorum. Totum mundet, qui totum fecit; reparet perdita, qui creavit omnia integra: exstinguat Pharaonem diabolum mortis auctorem, et suum populum liberet per aquam salutarem.