CAPUT XV.---An qui sequitur in agendo probabile citra assensum, vitet errorem.

33. Sed hinc jam vultis fortasse me discedere. Non sunt facile securissima relinquenda; cum versutissimis hominibus agimus: morem tamen vobis geram. Sed quid hic dicam? quid? quidnam? illud nimirum vetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. Quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia doctiorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? Jaciam igitur quibus viribus possum fumosum quidem jam et scabrum, sed nisi fallor, validissimum telum. Qui nihil approbat, nihil agit. O hominem rusticum! Et ubi est probabile? ubi est verisimile? Hoc volebatis. Auditisne ut sonent scuta graecanica? Exceptum est quod robustissimum quidem : sed qua manu jaculati sumus? Et nihil mihi potentius isti mei suggerunt; nec aliquid, ut video, vulneris fecimus. Convertam me ad ea quae villa et ager ministrat: onerant me potius majora quam praeparant.

34. Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit isthuc probabile ac veri simile actus nostros ab errore defendere; primo visum est mihi, ut solet videri cum ista vendebam, belle tectum et munitum. Deinde ubi totum cautius circumspexi, visus sum mihi vidisse unum aditum, qua in securos error irrueret. Non enim solum puto eum errare, qui falsam viam sequitur; sed etiam eum qui veram non sequitur. Faciamus enim duos viatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. Ventum est ad aliquod bivium: hic  ille credulus pastori qui aderat, vel cuipiam rusticano: Salve, frugi homo; dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. Respondetur: Si hac ibis, nihil errabis. Et ille ad comitem: Verum dicit, hac eamus. Ridet vir cautissimus, et tam cito assensum facetissime illudit, atque interea illo discedente in bivio figitur: et jam incipit videri turpe cessare, cum ecce ex alio viae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet, et propinquare occipit: gratulatur iste. Tum advenienti, et salutato indicat propositum, quaerit viam; dicit etiam remansionis suae causam, quo benevolentiorem reddat, pastori eum praeferens. Ille autem casu planus erat de iis quos Samardacos  jam vulgus vocat. Tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. Hac perge, ait: nam ego inde venio. Decepit, atque abiit. Sed quando iste deciperetur? Non enim monstrationem istam tanquam veram, inquit, approbo; sed quia est veri similis. Et hic otiosum esse nec honestum, nec utile est; hac eam. Interea ille qui assentiendo erravit, tam cito existimans vera esse verba pastoris, in loco illo quo tendebant, jam se reficiebat: iste autem non errans, siquidem probabile sequitur, circumit silvas nescio quas, nec jam cui locus ille notus sit, ad quem venire proposuerat, invenit. Vere vobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academicorum verba nescio quomodo, ut erret ille qui veram viam vel casu tenet; ille autem qui per avios montes probabiliter ductus est, nec petitam regionem invenit, non videatur errare. Ut enim temerariam consensionem jure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. Hinc jam adversum ista verba vigilantior, ipsa facta hominum et mores considerare coepi. Tum vero tam multa mihi et tam capitalia in istos venerunt in mentem, ut jam non riderem, sed partim stomacharer, partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia devolutos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal