- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT XIV.---Sapientem oportet sapientiae saltem assentiri.
30. Jam ergo ad eam partem veniamus, in qua dubitare adhuc videtur Alypius. Et primo idipsum perspiciamus quale sit, quod te acutissime atque cautissime movet. Nam si tot tantisque rationibus roboratam (hoc enim dixisti) Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inventum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius, sapientem scire sapientiam; magis est assensio cohibenda. Hoc enim ipso ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si adsit ingenium, non minus acriter, vel fortasse acrius resistatur. Eo fit, ut cum sit victus Academicus, vicerit. O utinam vincatur! nunquam efficiet quavis arte Pelasga, ut simul a me victus victorque discedat. Certe nihil aliud inveniatur quod adversum ista dici possit, et ultro me victum esse profiteor. Non enim de gloria comparanda, sed de invenienda veritate tractamus. Mihi satis est, quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit, et nescio quibus receptaculis tenebrascens talem esse philosophiam totam minatur, nihilque in ea lucis inventum iri sperare permittit. Quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si jam probabile est, nonnihil scire sapientem. Non enim alia causa veri simile videbatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat veri simile nihil posse comprehendi. Quo sublato, percipit enim sapiens vel ipsam, ut jam conceditur, sapientiam, nulla jam causa remanebit cur non assentiatur sapiens vel ipsi sapientiae. Est enim sine dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam, quam sapientem nescire sapientiam.
31. Nam quaeso, paululum quasi ante oculos tale spectaculum constituamus, si possumus, rixam quamdam sapientis et sapientiae. Quid aliud dicit sapientia, quam se esse sapientiam? At contra iste, Non credo, inquit. Quis ait sapientiae: Non credo esse sapientiam? quis, nisi is cum quo illa loqui potuit, et in quo habitare dignata est, scilicet sapiens? Ite nunc, et me quaerite, qui cum Academicis pugnem: habetis jam novum certamen, sapiens et sapientia secum pugnant. Sapiens non vult consentire sapientiae, ego vobiscum securus exspecto. Quis enim non credat invictam esse sapientiam? Tamen nos aliqua complexione muniamus. Aut enim in hoc certamine Academicus vincet sapientiam: et a me vincetur, quia non erit sapiens: aut ab ea superabitur; et sapientem sapientiae consentire docebimus. Aut igitur sapiens Academicus non est, aut nonnulli rei sapiens assentietur: nisi forte quem dicere puduit sapientem nescire sapientiam, sapientem non consentire sapientiae dicere non pudebit. At si jam veri simile est cadere in sapientem vel ipsius sapientiae perceptionem, et nulla causa est, cur non ei quod potest percipi assentiatur; video quod volebam esse veri simile, sapientem scilicet assensurum esse sapientiae. Si quaeres ubi inveniat ipsam sapientiam; respondebo, In semetipso. Si dicis eum nescire quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam. Si sapientem ipsum negas posse inveniri; non jam cum Academicis, sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. Illi enim cum haec disputant, de sapiente profecto disputant. Clamat Cicero, seipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere. Quod si adhuc vos, adolescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio legistis: Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari sapientis est; nihil unquam sapiens approbabit. Unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quaerere.
32. Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam; et ob hoc eum non opinari, cum assentitur sapientiae: assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. Nec isti quemquam non debere assentiri, nisi rebus quae non possunt percipi, affirmant. Non autem sapientia nihil est. Cum igitur et scit sapientiam, et assentitur sapientiae; neque nihil scit, neque nulli rei sapiens assentitur. Quid amplius vultis? An de illo errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus evitari, si in nullam rem animum declinet assensio? Errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam, sed etiam dubiam, quamvis vera sit, approbat: nihil autem quod dubium non sit invenio. At invenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam.