- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT V.---Academicorum placita.
11. Agam, inquam, bona fide, quoniam de jure praescribis. Nam et Academicis placuit, nec homini scientiam posse contingere earum duntaxat rerum, quae ad philosophiam pertinent; nam caetera curare se Carneades negabat; et tamen hominem posse esse sapientem, sapientisque totum munus, ut abs te quoque, Licenti, illo sermone dissertum est, in conquisitione veri explicari. Ex quo confici, ut nulli etiam rei sapiens assentiatur: erret enim necesse est, quod sapienti nefas est, si assentiatur rebus incertis. Et omnia incerta esse non dicebant solum, verum etiam copiosissimis rationibus affirmabant. Sed verum non posse comprehendi, ex illa stoici Zenonis definitione arripuisse videbantur, qui ait id verum percipi posse, quod ita esset animo impressum ex eo unde esset, ut esse non posset ex eo unde non esset. Quod brevius planiusque sic dicitur, his signis verum posse comprehendi, quae signa non potest habere quod falsum est. Hoc prorsus non posse inveniri, vehementissime ut convincerent incubuerunt. Inde dissensiones philosophorum, inde sensuum fallaciae, inde somnia furoresque, inde pseudomeni et soritae in illius causae patrocinio viguerunt. Et cum ab eodem Zenone accepissent, nihil esse turpius quam opinari, confecerunt callidissime, ut si nihil percipi posset, et esset opinatio turpissima, nihil unquam sapiens approbaret.
12. Hinc eis invidia magna conflata est: videbatur enim esse consequens, ut nihil ageret, qui nihil approbaret. Unde dormientem semper, et officiorum omnium desertorem, sapientem suum Academici describere videbantur, quem nihil approbare censebant. Hic illi inducto quodam probabili, quod etiam verisimile nominabant, nullo modo cessare sapientem ab officiis asserebant, cum haberet quid sequeretur; veritas autem sive propter naturae tenebras quasdam, sive propter similitudinem rerum, vel obruta, vel confusa latitaret. Quamvis et ipsam refrenationem et quasi suspensionem assensionis magnam prorsus actionem sapientis esse dicebant. Videor mihi breviter totum, ut voluisti, exposuisse, nihilque recessisse a praescriptione, Alypi, tua: id est egisse, ut dicitur, bona fide. Si enim aliquid vel non ita ut est dixi, vel forte non dixi; nihil voluntate a me factum est. Bona ergo fides est, ex animi sententia. Homini enim homo falsus docendus, fallax cavendus debet videri: quorum prius magistrum bonum, posterius discipulum cautum desiderat.
13. Tum Alypius: Gratum, inquit, habeo, cum et Licentio a te satisfactum est, et me onere imposito relevasti. Non enim magis tibi verendum erat, ne quid explorandi mei causa minus a te diceretur (nam alio modo qui fieri poterat?) quam mihi, si in quoquam te prodere fuisset necesse. Quare faxis, ut illud quod deest, non tam percontationi, quam ipsi percontanti, de differentia novae ac veteris Academiae, ne te pigeat exponere. Prorsus, inquam, fateor, piget. Quare beneficium dederis (nam et hoc quod commemoras, ad rem maxime pertinere negare non possum), si me paululum conquiescente, apud me distinguere ista nomina, et causam novae Academiae aperire volueris. Crederem, inquit, me quoque a prandio te avocare voluisse, ni te magis a Licentio territum dudum putarem, et ejus postulatio ita nobis praescripsisset, ut ei ante prandium quidquid hujus involutionis esset, expediretur. Et cum reliqua dicere tenderet, mater nostra (nam domi jam eramus) ita nos trudere in prandium coepit, ut verba faciendi locus non esset.