- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS TRIBUS CONTRA ACADEMICOS LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM.---Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
- CAPUT II.---An ad beatam vitam necessaria sit veri comprehensio, an sola ejus inquisitio.
- CAPUT III.---Beatitatem in investigatione veri sitam esse pro Academicis propugnatur.
- CAPUT IV.---Quid sit error.
- CAPUT V.---Quidnam sit sapientia.
- CAPUT VI.---Sapientiae definitio datur et impugnatur. Albicerii divinationes.
- CAPUT VII.---Vindicatur data sapientiae definitio.
- CAPUT VIII.---Hariolus an sapiens, et quid sit sapiens. Sapientiae descriptio tuendae Academicorum opinioni accommodata.
- CAPUT IX.---Epilogus.
- S. AUGUSTINUS, EPIST. 1, AD HERMOGENIANUM.
- EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
CAPUT IV.---Repetuntur in priore libro disputata.
10. Post pristinum sermonem, quem in primum librum contulimus, septem fere diebus a disputando fuimus otiosi, cum tres tantum Virgilii libros post primum recenseremus, atque ut in tempore congruere videbatur, tractaremus. Quo tamen opere Licentius in poeticae studium sic inflammatus est, ut aliquantum mihi etiam reprimendus videretur. Jam enim ab hac intentione ad nullam se rem devocari libenter ferebat. Tandem tamen ad retractandam quam distuleramus de Academicis quaestionem, cum a me, quantum potui, lumen philosophiae laudaretur, non invitus accessit: et forte dies ita serenus effulserat, ut nulli prorsus rei magis, quam serenandis animis nostris congruere videretur. Maturius itaque solito lectos reliquimus, paululumque cum rusticis egimus, quod tempus urgebat. Tum Alypius: Antequam vos, inquit, audiam de Academicis disputantes, volo mihi legatur sermo ille vester quem dicitis me absente perfectum: non enim possum aliter, cum inde hujus disceptationis occasio nata sit, in audiendis vobis non aut errare, aut certe laborare. Quod cum factum esset, et in eo pene totum antemeridianum tempus consumptum videremus; redire ab agro, qui deambulantes nos acceperat, domum instituimus. Et Licentius: Quaeso, inquit, ante prandium mihi breviter totam Academicorum sententiam exponendo repetere ne graveris, ne quid in ea me fugiat, quod pro partibus meis sit. Faciam, inquam, et eo libentius quo de hac re cogitans parum prandeas. Ne, inquit ille, isthinc securus sis: nam et multos, et maxime patrem meum saepe animadverti eo edaciorem, quo refertior curis esset. Deinde tu quoque de istis metris cogitantem non sic expertus es, ut cura mea mensa secura sit. Quod quidem apud meipsum mirari soleo: quid enim sibi vult, quod tunc cibum pertinacius appetimus cum in aliud intendimus animum? Aut quid est quod manibus et dentibus nostris, occupatis nobis, animus imperiosus fit? Audi potius, inquam, de Academicis quod rogaveras, ne te metra ista volventem, non solum in epulis sine metro, sed etiam in quaestionibus patiar. Si quid autem pro mea parte occultabo, prodet Alypius. Bona fide tua opus est, inquit Alypius: nam si metuendum est, ne aliquid occultes, a me deprehendi difficile posse arbitror eum, a quo me ista didicisse nullus qui me novit ignorat, praesertim cum in prodendo vero non magis victoriae, quam animo tuo consulturus sis.