CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

43. Postremo, Domine qui Deus es, et non caro et sanguis; si quid homo minus videt, numquid et Spiritum tuum bonum qui deducet me in terram rectam (Psal. CXLII, 10), latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit caeteris excelsior . Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstra, aut quam placet alteram veram; ut sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo, sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus? Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient ? Sine itaque me brevius in eis confiteri tibi, et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt; ea fide confessionis meae, ut si hoc dixero quod sensit minister tuus, recte atque optime; id enim conari me oportet: quod si assecutus non fuero, id tamen dicam quod mihi per ejus verba Veritas tua dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal