CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea, qui fecisti me, et oblitum tui oblitus non es. Invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio quod inspiras ei: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me invocarem te. Tu enim, Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis in quibus a te defeci; et praevenisti omnia bona merita mea, ut retribueres manibus tuis quibus me fecisti: quia et priusquam essem, tu eras; nec eram cui praestares ut essem; et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc quod me fecisti, et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum quo tu adjuveris, Domine meus et Deus meus; non ut tibi sic serviam quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo; neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus si non te colam; sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est ut sim cui bene sit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal