- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.
38. Alii vero quibus haec verba non jam nidus, sed opaca fruteta sunt, vident in eis latentes fructus, et volitant laetantes, et garriunt scrutantes, et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt, tua, Deus, aeterna et stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari; nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris: cujus voluntas quia id est quod tu, nullo modo mutata, vel, quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium; sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam, recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde, sive maneant circa te, sive gradatim remotiori distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec, et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic valent.
39. Et alius eorum intendit in id quod dictum est, In principio fecit Deus, et respicit Sapientiam Principium, quia et loquitur ipsa nobis. Alius itidem intendit in eadem verba, et principium intelligit exordium rerum conditarum; et sic accipit, In principio fecit, ac si diceretur, Primo fecit. Atque in eis qui intelligunt, In principio, quod in Sapientia fecisti coelum et terram; alius eorum ipsum coelum et terram, creabilem materiam coeli et terrae sic esse credit cognominatam: alius jam formatas distinctasque naturas: alius unam formatam, eamdemque spiritualem coeli nomine; aliam informem corporalis materiae, terrae nomine. Qui autem intelligunt in nominibus coeli et terrae, adhuc informem materiem, de qua formaretur coelum et terra, nec ipsi uno modo id intelligunt: sed alius unde consummaretur intelligibilis sensibilisque creatura; alius tantum unde sensibilis moles ista corporea, sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo qui jam dispositas digestasque creaturas coelum et terram vocari hoc loco credunt; sed alius invisibilem atque visibilem: alius solam visibilem in qua luminosum coelum suspicimus, et terram caliginosam, quaeque in eis sunt.