CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

40. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur, Primo fecit; non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corporalisque creaturae. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps: et post universitatem non inveniet; ac per hoc audiet invitus, Quomodo illud primo, si postea nihil? Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc  priorem. Quis deinde sic acutum  cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior ; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam sonus speciosus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam coelum et terram, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari  aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur  aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal