CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

36. Et tamen ego, Deus meus celsitudo humilitatis meae, et requies laboris mei, qui audis confessiones meas, et dimittis peccata mea; quoniam tu mihi praecipis ut diligam proximum meum sicut meipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille, eoque loco me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae, Litterae illae dispensarentur, quae tauto  post essent omnibus gentibus profuturae, et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es ejus? [Psal. VIII, 5]), vellem ergo, si tunc ego essem quod ille, et mihi abs te Geneseos liber scribendus injungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari, et eum texendi sermonis modum, ut neque illi qui nondum queunt intelligere quemadmodum Deus creat, tanquam excedentia vires suas dicta recusarent; et illi qui hoc jam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent; et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intelligenda deesset.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal