CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

34. Nemo mihi jam molestus sit dicendo mihi: Non hoc sensit Moyses quod tu dicis; sed hoc sensit quod ego dico. Si enim mihi diceret: Unde scis hoc sensisse Moysen quod de his verbis ejus eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi, vel aliquanto uberius, si esset durior. Cum vero dicit: Non hoc ille sensit quod tu dicis, sed quod ego dico; neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque verum esse: o vita pauperum Deus meus, in cujus sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui viderunt quod dicunt; sed quia superbi sunt; nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam; non quia vera est, sed quia sua est. Alioquin  et aliam veram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando verum dicunt; non quia ipsorum est, sed quia verum est; et ideo jam nec ipsorum est, quia verum est. Si autem ideo ament illud quia verum est, jam et ipsorum est et meum est; quoniam in commune omnium est veritatis amatorum. Illud autem quod contendunt non hoc sensisse Moysen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt; nolo, non amo: quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae sed audaciae est; nec visus, sed typhus eam peperit. Ideoque, Domine, tremenda sunt judicia tua; quoniam veritas tua nec mea est, nec illius aut illius, sed omnium nostrum quos ad ejus communionem publice vocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie vindicat, et suum vult esse quod omnium est; a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44).

35. Attende, judex optime, Deus ipsa veritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico, et coram fratribus meis, qui legitime utuntur Lege usque ad finem charitatis (I Tim. I, 8); attende, et vide quid ei dicam, si placet tibi. Hanc enim vocem huic refero fraternam et pacificam: Si ambo videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico; ubi, quaeso, id videmus? Nec ego utique in te, nec tu in me; sed ambo in ipsa, quae supra mentes nostras est, incommutabili Veritate. Cum ergo de ipsa Domini Dei nostri luce non contendamus; cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic videre non possumus ut videtur incommutabilis Veritas; quando si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset, Hoc cogitavi; nec sic eam videremus, sed crederemus? Non itaque supra quam scriptum est, unus pro altero infletur adversus alterum (I Cor. IV, 6). Diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmetipsos (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Propter quae duo praecepta charitatis sensisse Moysen, quidquid in illis Libris sensit, nisi crediderimus; mendacem faciemus Dominum, cum de animo conservi aliter quam ille docuit opinamur. Jam vide quam stultum sit in tanta copia verissimarum sententiarum, quae de illis verbis erui possunt temere affirmare, quam earum Moyses potissimum senserit; et perniciosis contentionibus ipsam offendere charitatem, propter quam dixit omnia, cujus dicta conamur exponere.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal