- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.
30. Item quod attinet ad intellectum verborum sequentium, ex illis omnibus veris, aliud sibi tollit qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Corporale illud quod fecit Deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum corporeum et terra corporea, cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Hoc totum quod coelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret coelum intelligibile quod alibi dicitur coelum coeli (Psal. CXIII, 16); et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intelligatur etiam hoc coelum corporeum; id est unde fieret omnis invisibilis visibilisque creatura. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; non illam informitatem nomine coeli et terrae Scriptura appellavit; sed jam erat, inquit, ipsa informitas quam terram invisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum nominavit, de qua coelum et terram Deum fecisse praedixerat, spiritualem scilicet, corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est, Informitas quaedam jam materies erat, unde coelum et terram Deum fecisse Scriptura praedixit: totam scilicet corpoream mundi molem, in duas maximas partes, superiorem atque inferiorem distributam, cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.