- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.
29. Ex his omnibus veris, de quibus non dubitant quorum interiori oculo talia videre donasti, et qui Moysen famulum tuum in Spiritu veritatis locutum esse immobiliter credunt; ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus intelligibilem atque sensibilem, vel spiritualem corporalemque creaturam. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus universam istam molem corporei mundi hujus, cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae spiritualis et corporalis. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In Verbo suo sibi coaeterno fecit Deus informem materiam creaturae corporalis ubi confusum adhuc erat coelum et terra, quae nunc jam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus. Aliud qui dicit: In principio fecit Deus coelum et terram, id est, In ipso exordio faciendi atque operandi fecit Deus informem materiam confuse habentem coelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus quae in eis sunt.