CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

27. Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo verbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium (II Tim. II, 14). Ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur; quia finis ejus est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 8, 5). Et novit magister noster in quibus duobus praeceptis totam Legem Prophetasque suspenderit (Matth. XXII, 40). Quae mihi ardenter confitenti, Deus meus, lumen oculorum  meorum in occulto, quid mihi obest, cum diversa in his verbis intelligi possint, quae tamen vera sint, quid, inquam, mihi, obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum sensisse qui scripsit? Omnes quidem qui legimus, nitimur hoc indagare atque comprehendere, quod voluit ille quem legimus. Et cum eum veridicum credimus, nihil quod falsum esse vel novimus vel putamus, audemus eum existimare dixisse. Dum ergo quisque conatur id sentire in Scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit; quid mali est si hoc sentiat, quod tu, lux omnium veridicarum mentium, ostendis verum esse, etiamsi hoc non sensit ille quem legit; cum et ille verum, nec tamen hoc senserit?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal