- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.
24. Dicunt enim: Quamvis vera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum spiritu revelante diceret: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Non coeli nomine spiritualem vel intellectualem illam creaturam, semper faciem Dei contemplantem significavit; nec terrae nomine informem materiam. Quid igitur? Quod nos dicimus, inquiunt, hoc ille vir sensit, hoc verbis istis elocutus est. Quid est illud? Nomine, aiunt, coeli et terrae, totum istum visibilem mundum prius universaliter et breviter significare voluit, ut postea digereret dierum enumeratione, quasi articulatim, universa quae sancto Spiritui placuit sic enuntiare. Tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus cui loquebatur, ut eis opera Dei non nisi sola visibilia commendanda judicaret. Terram vero invisibilem et incompositam, tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista visibilia quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiam intelligendam esse consentiunt.
25. Quid si dicat alius, eamdem informitatem, confusionemque materiae, coeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste visibilis cum omnibus naturis quae in eo manifestissime apparent, qui coeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? Quid si dicat et alius, coelum et terram quidem invisibilem visibilemque naturam non indecenter appellatam; ac per hoc universam creaturam quam fecit in Sapientia, id est in Principio, Deus, hujuscemodi duobus vocabulis esse comprehensam: verumtamen quia non de ipsa substantia Dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt idipsum quod Deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, sive maneant, sicut aeterna domus Dei; sive mutentur, sicut anima hominis et corpus; communem omnium rerum invisibilium visibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret coelum et terra, id est invisibilis atque visibilis jam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur Terra invisibilis et incomposita, et, Tenebrae super abyssum: ea distinctione, ut terra invisibilis et incomposita intelligatur materies corporalis ante qualitatem formae; tenebrae autem super abyssum, spiritualis materies ante cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante illuminationem Sapientiae?
26. Est adhuc quod dicat si quis alius velit, non scilicet jam perfectas atque formatas invisibiles visibilesque naturas, coeli et terrae nomine significari cum legitur, In principio fecit Deus coelum et terram; sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea jam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc jam digesta suis ordinibus vocantur coelum et terra; illa spiritualis, haec corporalis creatura.