CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

28. Et quid mihi proderat quod annos natus ferme viginti, cum in manus meas venissent Aristotelica quaedam, quas appellant decem Categorias; quarum nomine, cum eas rhetor Carthaginensis magister meus buccis typho crepantibus commemoraret, et alii qui docti habebantur, tanquam in nescio quid magnum et divinum suspensus inhiabam; legi eas solus et intellexi? Quas cum contulissem cum eis qui se dicebant vix eas, magistris eruditissimis, non loquentibus tantum, sed multa in pulvere depingentibus, intellexisse; nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego solus apud meipsum legens cognoveram, et satis aperte mihi videbantur loquentes de substantiis, sicuti est homo; et quae in illis essent, sicuti est figura hominis; qualis sit et statura, quot pedum sit; et cognatio, cujus frater sit; aut ubi sit constitutus; aut quando natus; aut stet, aut sedeat; aut calceatus vel armatus sit; aut aliquid faciat; aut patiatur aliquid: et quaecumque in his novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, vel in ipso substantiae genere innumerabilia reperiuntur.

29. Quid hoc mihi proderat, quando et oberat? cum etiam te, Deus meus, mirabiliter simplicem atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic intelligere  conarer, quasi et tu subjectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in te quasi in subjecto, sicut in corpore; cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis: corpus autem non eo sit magnum et pulchrum quo corpus est; quia etsi minus magnum et minus pulchrum esset, nihilominus corpus esset. Falsitas enim erat quam de te cogitabam, non veritas; et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. Jusseras enim, et ita fiebat in me, ut terra spinas et tribulos pareret mihi, et cum labore pervenirem ad panem meum (Gen. III, 18, 19).

30. Et quid mihi proderat quod omnes libros artium quas liberales vocant, tunc nequissimus malarum cupiditatum servus per meipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? Et gaudebam in eis, et nesciebam unde esset quidquid ibi verum et certum esset. Dorsum enim habebam ad lumen, et ad ea quae illuminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua illuminata cernebam, non illuminabatur. Quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de dimensionibus figurarum, et de musicis et de numeris, sine magna difficultate, nullo hominum tradente intellexi, scis tu, Domine Deus meus; quia et celeritas intelligendi, et dispiciendi acumen , donum tuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem magis valebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate: et fortitudinem meam non ad te custodiebam (Psal. LVIII, 10); sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut eam dissiparem in meretrices cupiditates  (Luc. XV, 12, 13,  30). Nam quid mihi proderat bona res, non utenti bene? Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere; et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur.

31. Sed quid mihi hoc proderat, putanti quod tu, Domine Deus veritas, corpus esses lucidum et immensum, et ego frustum de illo corpore? Nimia perversitas! sed sic eram. Nec erubesco, Deus meus, confiteri tibi in me misericordias tuas, et invocare te, qui non erubui tunc profiteri hominibus blasphemias meas, et latrare adversum te. Quid ergo mihi tunc proderat ingenium per illas doctrinas agile, et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? Aut quid tantum oberat parvulis tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido Ecclesiae tuae tuti plumescerent, et alas charitatis alimento sanae fidei nutrirent? O Domine, Deus noster, in velamento alarum tuarum speremus (Psal. LXII, 8); et protege nos, et porta nos. Tu portabis et parvulos, et usque ad canos tu portabis (Isai. XLVI, 4): quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas; cum autem nostra est, infirmitas est. Vivit apud te semper bonum nostrum; et quia inde aversi sumus, perversi sumus. Revertamur jam, Domine, ut non evertamur; quia vivit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse es: et non timemus  ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non ruit domus nostra aeternitas tua.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal