- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.
24. Sed tantae rei cardinem in arte tua nondum videbam, Omnipotens, qui facis mirabilia solus (Psal. LXXI, 18): et ibat animus meus per formas corporeas; et pulchrum, quod per seipsum; aptum autem, quod ad aliquid accommodatum deceret, definiebam et distinguebam, et exemplis corporeis astruebam. Et converti me ad animi naturam; et non me sinebat falsa opinio quam de spiritualibus habebam, verum cernere. Et irruebat in oculos ipsa vis veri, et avertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad lineamenta, et colores, et tumentes magnitudines. Et quia non poteram ea videre in animo, putabam me non posse videre animum meum. Et cum in virtute pacem amarem, in vitiositate autem odissem discordiam; in illa unitatem, in ista quamdam divisionem notabam. Inque illa unitate mens rationalis et natura veritatis ac summi boni mihi esse videbatur: in ista vero divisione irrationalis vitae , nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed omnino vita esset, et tamen abs te non esset, Deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. Et tamen illam monadem appellabam, tanquam sine ullo sexu mentem ; hanc vero dyadem, iram in facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. Non enim noveram neque didiceram, nec ullam substantiam malum esse, nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile bonum.
25. Sicut enim facinora sunt, si vitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se jactat insolenter ac turbide; et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur voluptates: ita errores et falsae opiniones vitam contaminant, si rationalis mens ipsa vitiosa est; qualis in me tunc erat, nesciente alio lumine illam illustrandam esse ut sit particeps veritatis, quia non est ipsa natura veritatis. Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29): et de plenitudine tua nos omnes accepimus. Es enim tu lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 16, 9); quia in te non est transmutatio, nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17).
26. Sed ego conabar ad te, et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. Quid autem superbius, quam ut assererem mira dementia me id esse naturaliter quod tu es? Cum enim ego essem mutabilis, et eo mihi manifestum esset, quod ideo utique sapiens esse cupiebam, ut ex deteriore melior fierem; malebam tamen etiam te opinari mutabilem, quam me non hoc esse quod tu es. Itaque repellebar, et resistebas ventosae cervici meae: et imaginabar formas corporeas, et caro carnem accusabam, et spiritus ambulans nondum revertebar ad te (Psal. LXXVII, 39); et ambulando ambulabam in ea quae non sunt, neque in te, neque in me, neque in corpore; neque mihi creabantur a veritate tua, sed a mea vanitate fingebantur ex corpore: et dicebam parvulis fidelibus tuis, civibus meis, a quibus nesciens exsulabam; dicebam illis garrulus et ineptus, Cur ergo errat anima quam fecit Deus? Et mihi nolebam dici, Cur ergo errat Deus? Et contendebam magis incommutabilem tuam substantiam coactam errare, quam meam mutabilem sponte deviasse, et poena errare confitebar .
27. Et eram aetate annorum fortasse viginti sex aut septem, cum illa volumina scripsi, volvens apud me corporalia figmenta, obstrepentia cordis mei auribus; quas intendebam, dulcis veritas, in interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto, et stare cupiens et audire te, et gaudio gaudere propter vocem sponsi (Joan. III, 29), et non poteram: quia vocibus erroris mei rapiebar foras, et pondere superbiae meae in ima decidebam. Non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut exsultabant ossa mea, quae humiliata non erant (Psal. L, 10).