CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

8. Sed illud coelum coeli tibi, Domine; terra autem quam dedisti filiis hominum (Psal. CXIII, 15) cernendam atque tangendam, non erat talis qualem nunc cernimus et tangimus. Invisibilis enim erat et incomposita, et abyssus erat super quam non erat lux; aut , Tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2), id est, magis quam in abysso. Ista quippe abyssus aquarum jam visibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus, et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; jam tamen erat quod formari poterat. Tu enim, Domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re pene nullam rem, unde faceres magna quae miramur filii hominum. Valde enim mirabile hoc coelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti, Fiat; et sic factum est (Ibid., 6, 7). Quod firmamentum vocasti coelum; sed coelum terrae hujus et maris quae fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiae quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et coelum ante omnem diem, sed coelum coeli hujus; quia in principio feceras coelum et terram. Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita, et tenebrae super abyssum : de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres haec omnia quibus iste mutabilis mundus constat, et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet in qua sentiri et dinumerari possunt tempora; quia rerum mutationibus fiunt tempora dum variantur et vertuntur species, quarum materies praedicta est terra invisibilis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal