- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos; et terram, id est informem materiam.
7. Et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia in quantumcumque sunt? Sed tanto a te longius, quanto dissimilius; neque enim locis. Itaque tu, Domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed idipsum et idipsum et idipsum, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens (Isai. VI, 3); in Principio quod est de te, in Sapientia tua quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. Fecisti enim coelum et terram; non de te: nam esset aequale Unigenito tuo, ac per hoc et tibi; et nullo modo justum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. Et aliud praeter te non erat unde faceres ea, Deus una Trinitas, et trina Unitas: et ideo de nihilo fecisti coelum et terram, magnum quiddam et parvum quiddam; quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum coelum et parvam terram. Tu eras, et aliud nihil unde fecisti coelum et terram, duo quaedam; unum prope te, alterum prope nihil: unum, quo superior tu esses; alterum, quo inferius nihil esset.