CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

11. Jam itaque me, adjutor meus, illis vinculis solveras, et quaerebam unde malum, et non erat exitus. Sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide qua credebam et esse te, et esse incommutabilem substantiam tuam, et esse de hominibus curam et judicium tuum, et in Christo Filio tuo Domino nostro; atque in Scripturis sanctis quas Ecclesiae tuae catholicae commendaret auctoritas, viam te posuisse salutis humanae, ad eam vitam, quae post hanc mortem futura est. His itaque salvis, atque inconcusse roboratis in animo meo, quaerebam aestuans unde sit malum. Quae illa tormenta parturientis cordis mei! qui gemitus, Deus meus! Et ibi erant aures tuae, nesciente me. Et cum in silentio fortiter quaererem, magnae voces erant ad misericordiam tuam, tacitae contritiones animi mei. Tu sciebas quid patiebar, et nullus hominum. Quantum enim erat quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum? Numquid totus tumultus animae meae, cui nec tempora, nec os meum sufficiebat, sonabat eis? Totum tamen ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum, et lumen oculorum meorum non erat mecum (Psal. XXXVII, 9-11). Intus enim erat, ego autem foris. Nec in loco illud: at ego intendebam in ea quae locis continentur, et non ibi inveniebam locum ad requiescendum; nec recipiebant   me ista ut dicerem, Sat est, et bene est; nec dimittebant redire, ubi mihi satis esset bene. Superior enim eram istis, te vero inferior; et tu gaudium verum mihi subdito tibi, et tu mihi subjeceras quae infra me creasti. Et hoc erat rectum temperamentum, et media regio salutis meae, ut manerem ad imaginem tuam, et tibi serviens dominarer corpori. Sed cum superbe contra te surgerem, et currerem adversus Dominum in cervice crassa scuti mei (Job XV, 26), etiam ista infima supra me facta sunt, et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. Ipsa occurrebant undique acervatim et conglobatim cernenti; cogitanti autem imagines corporum, ipsae opponebantur redeunti, quasi diceretur: Quo is, indigne et sordide? Et haec de vulnere meo creverant, quia humiliasti tanquam vulneratum, superbum (Psal. LXXXVIII, 11); et tumore meo separabar abs te, et nimis inflata facies claudebat oculos meos.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal