- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTIBUS CONFESSIONUM LIBRIS.
- CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.
- CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.
- CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.
- CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.
- CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.
- CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.
- CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.
- CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.
- CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.
- CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.
- CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.
- CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.
- CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.
- CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.
- CAPUT XV. Precatio ad Deum.
- CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.
- CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.
- CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.
- CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.
- CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.
- S. AUGUSTINUS EPISTOLA 231, DARIO COMITI, N. 6.
- EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE, CAP. XX.
CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.
8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, Deus meus. Tu enim, tu omnino: nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? tu procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis animae: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse ullam artem futura praevidendi; conjecturas autem hominum habere saepe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat, quod quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula esse illa et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui , ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea positionem coeli notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum eumdem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillae dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. Nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum; quod tamen ut continuo nuntiaretur, tanquam in regno suo facile effecerant. Atque ita, qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque particulas momentorum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus; servus autem ille, conditionis jugo nullatenus relaxato, dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.
9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat, omnis illa reluctatio mea resoluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis, ut vera pronuntiarem , debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem, liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus, quia et illius ipsae essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursum ibi videre abjectissimam familiam, conditionem servilem, et caetera longe a prioribus aliena, longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem: inde certissime colligi , ea quae vera, consideratis constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte; quae autem falsi, non artis imperitia, sed sortis mendacio.
10. Hinc autem accepto aditu , ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem delirorum qui talem quaestum sequerentur, quos jam jamque invadere, atque irrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur: quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit, litterisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, etiamsi eadem inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non dicat homo: Quid est hoc? utquid hoc? Non dicat, non dicat; homo est enim.