CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

3. Proloquar in conspectu Dei mei annum illum undetrigesimum aetatis meae. Jam venerat Carthaginem quidam Manichaeorum episcopus, Faustus nomine, magnus laqueus diaboli: et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentiae; quam ego tametsi laudabam, discernebam tamen a veritate rerum, quarum discendarum avidus eram; nec quali vasculo sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille Faustus, intuebar. Fama enim de illo praelocuta mihi erat quod esset honestarum omnium doctrinarum peritissimus, et apprime disciplinis liberalibus eruditus. Et quoniam multa philosophorum legeram, memoriaeque mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis Manichaeorum longis fabulis: et mihi probabiliora ista videbantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quanquam ejus Dominum minime invenerint. Quoniam magnus es, Domine, et humilia respicis; excelsa autem a longe cognoscis (Psal. CXXXVII, 6): nec propinquas nisi obtritis corde; nec inveniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et arenam, et dimetiantur sidereas plagas, et vestigent vias astrorum.

4. Mente enim sua quaerunt ista, et ingenio quod tu dedisti eis: et multa invenerunt et praenuntiaverunt ante multos annos defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora, quanta ex parte futuri essent; et non eos fefellit numerus, et ita factum est ut praenuntiaverunt: et scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie, atque ex eis praenuntiatur quo anno et quo mense anni, et quo die mensis, et qua hora diei, et quota parte luminis sui defectura sit luna vel sol; et ita fiet ut praenuntiatur. Et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exsultant atque extolluntur qui sciunt; et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo, tanto ante solis defectum futurum praevident, et in praesentia suum  non vident. Non enim religiose quaerunt unde habeant ingenium quo ista quaerunt. Et invenientes quia tu fecisti eos, non ipsi dant tibi se ut serves quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi , et trucidant exaltationes suas sicut volatilia, et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi; ut tu, Deus ignis edax, consumas mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.

5. Sed non noverunt viam, Verbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant, et ipsos qui numerant, et sensum quo cernunt quae numerant, et mentem de qua numerant; et sapientiae tuae non est numerus (Psal. CXLVI, 5). Ipse autem Unigenitus factus est nobis sapientia, et justitia, et sanctificatio (I Cor. I, 30); et numeratus est inter nos, et solvit tributum Caesari (Matth. XXII, 21). Non noverunt hanc viam, qua descendant ad illum a se, et per eum ascendant ad eum. Non noverunt hanc viam, et putant se excelsos esse cum sideribus et lucidos; et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et multa vera de creatura dicunt, et Veritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt, et ideo non inveniunt: aut si inveniunt, cognoscentes Deum, non sicut Deum honorant, aut gratias agunt; sed evanescunt in cogitationibus suis, et dicunt se esse sapientes, sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student perversissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui veritas es, et immutantes gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum, et convertunt veritatem tuam in mendacium; et colunt, et serviunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 21-25).

6. Multa tamen ab eis, ex ipsa creatura, vera dicta retinebam; et occurrebat mihi ratio per numeros et ordinem temporum, et visibiles attestationes siderum, et conferebam cum dictis Manichaei, quae  de his rebus multa scripsit copiosissime delirans; et non mihi occurrebat ratio nec solstitiorum et aequinoctiorum, nec defectuum luminarium, nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae didiceram. Ibi autem credere jubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non occurrebat, et longe diversum erat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal