CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

2. Eant et fugiant a te inquieti et iniqui: et tu vides eos, et distinguis umbras; et ecce pulchra sunt cum eis omnia, et ipsi turpes sunt. Et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestaverunt, a coelis usque in novissima justum et integrum? Quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut ubi tu non invenis eos? Sed fugerunt, ut non viderent te videntem se, atque excaecati in te offenderent; quia non deseris aliquid eorum quae fecisti: in te offenderent injusti, et juste vexarentur ; subtrahentes  se lenitati tuae, et offendentes in rectitudinem tuam, et cadentes in asperitatem suam . Videlicet nesciunt quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus es praesens, etiam iis qui longe fiunt a te. Convertantur ergo et quaerant te, quia non sicut ipsi deseruerunt creatorem suum, ita et tu deseruisti creaturam tuam. Ipsi convertantur, et quaerant te; et ecce ibi es in corde eorum, in corde confitentium tibi, et projicientium se in te, et plorantium in sinu tuo post vias suas difficiles: et tu facilis tergens lacrymas eorum; et magis plorant et gandent in fletibus, quoniam tu, Domine, non aliquis homo caro et sanguis; sed tu, Domine, qui fecisti, reficis et consolaris eos. Et ubi ego eram, quando te quaerebam? Et tu eras ante me; ego autem et a me discesseram, nec me inveniebam; quanto minus te?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal