- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA.
- CAPUT PRIMUM.---Praefatio. Dicat librum Theodoro, eique aperit quibus veluti ventis ad christianae philosophiae portum impulsus sit. Occasio disputationis.
- CAPUT II.---Disputatio primae diei. Ex anima et corpore constamus. Cibus corpori necessarius. Animae quoque suus est cibus. Beatus non est qui quod vult non habet. Nec tamen omnis qui quod vult habet, beatus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens.
- CAPUT III.---Disputatio secundae diei. Quis Deum habeat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duobus modis appellari solet.
- CAPUT IV.---Disputatio tertiae diei. De quaestione pridie proposita dicendum. Miser est omnis qui eget. Sapiens porro aliquo non eget. An omnis qui miser est, egeat. Animi egestas. Animi plenitudo. Quis demum sit beatus.
CAPUT III.---Disputatio secundae diei. Quis Deum habeat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duobus modis appellari solet.
17. Postridie autem cum item post prandium, sed aliquanto quam pridie serius, iidem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, venistis ad convivium: quod vobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate; quod non tam mature aggrediendum visum est, quod cito vos peresuros putastis. Non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque solemnitate tam exiguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid vobis praeparatum sit, ego quoque vobiscum nescio. Alius est enim qui omnibus cum omnes , tum maxime tales epulas praebere non cessat: sed nos ab edendo, vel imbecillitate, vel saturitate, vel negotio plerumque cessamus: quem manentem in hominibus beatos eos facere, inter nos heri, ni fallor, pie constanterque convenerat. Nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse qui Deum haberet, nec huic quisquam vestrum sententiae restitisset, quaesitum est quisnam vobis videretur Deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. Nam parti placuit, Deum habere illum qui ea faceret quae Deus vellet. Quidam autem dixerunt quod is Deum haberet, qui bene viveret. Reliquis vero in eis Deus esse visus est, in quibus qui immundus appellatur, spiritus non est.
18. Sed fortasse omnes diversis verbis unum idemque sensistis. Nam si duo prima consideremus, et omnis qui bene vivit, ea facit quae vult Deus; et omnis qui ea facit quae vult Deus, bene vivit; nec quidquam est aliud bene vivere, quam ea facere quae Deo placeant: nisi quid vobis aliud videtur. Assentiebantur. Tertium vero illud paulo diligentius considerandum est, propterea quod ritu castissimorum sacrorum spiritus immundus , quantum intelligo, duobus modis appellari solet: vel ille qui extrinsecus invadit animam sensusque conturbat, et quemdam hominibus infert furorem; cui excludendo qui praesunt, manum imponere vel exorcizare dicuntur, hoc est, per divina eum adjurando expellere: aliter autem dicitur spiritus immundus, omnis omnino anima immunda; quod nihil est aliud quam vitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, quis tibi videatur immundum spiritum non habere: illene qui daemonem non habet, quo vesani homines fieri solent; an ille qui animam suam a vitiis omnibusque peccatis mundavit? Is mihi videtur, inquit, immundum spiritum non habere, qui caste vivit. Sed castum, inquam, quem vocas? eumne qui nihil peccat, an eum qui ab illicito tantum concubitu temperet? Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito tantum concubitu abstinens sese, caeteris peccatis non desinit inquinari? Ille est vere castus, qui Deum attendit, et ad ipsum solum se tenet. Quae rerba pueri sicut dicta erant, cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est ut bene vivat, et qui bene vivit necessario talis est; nisi quid tibi aliud videtur. Concessit cum caeteris. Ergo una est hic, inquam, dicta sententia.
19. Sed illud a vobis paululum quaero, velitne Deus ut homo Deum quaerat? Dederunt. Item quaero; numquidnam possumus dicere, illum qui Deum quaerit, male vivere? Nullo modo, dixerunt. Etiam hoc tertium respondete; spiritus immundus potestne Deum quaerere? Negabant, aliquantum dubitante Navigio, qui postea caeterorum vocibus cessit . Si igitur, inquam, qui Deum quaerit, id facit quod Deus vult, et bene vivit, et spiritum immundum non habet; qui autem Deum quaerit, nondum habet Deum: non igitur quisquis aut bene vivit, aut quod vult Deus facit, aut spiritum immundum non habet, continuo Deum habere credendus est. Hic cum se caeteri concessionibus suis deceptos riderent, postulavit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum quod conclusionis necessitate intorte dixeram, explicando relaxarem atque solverem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest pervenire ad Deum, nisi Deum quaesierit. Optime, inquam. Tamen qui adhuc quaerit, nondum ad Deum pervenit, etiamsi bene vivit. Non igitur quisquis bene vivit, Deum habet. Mihi, inquit, videtur Deum nemo non habere: sed eum qui bene vivit, habet propitium; qui male, infestum. Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse qui Deum habet: siquidem omnis homo Deum habet, nec tamen omnis homo beatus est. Adde ergo, inquit, propitium.
20. Saltem, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse qui habet propitium Deum? Vellem, inquit Navigius, consentire: sed illum vereor qui adhuc quaerit; praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone, vulgari quidem et male latino, sed aptissimo sane, ut mihi videtur, verbo caducarius nominatus est. Non enim possum dicere homini Deum quaerenti adversum Deum esse: quod si dici nefas est, propitius erit; et qui propitium Deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille qui quaerit: omnis autem quaerens nondum habet quod vult. Erit igitur beatus homo qui quod vult non habet, quod heri nobis omnibus videbatur absurdum; unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. Quare jam de nobis Licentius triumphabit; mihique illa dulcia, quae contra valetudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere, quasi prudens medicus admonebit.
21. Hic cum etiam mater arrisisset: Ego, inquit, frygetius, non concedo continuo Deum adversari cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec Deus propitius est nec infestus, Deum quoquo modo habere concedis? Hic cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, Deum habere, aliud non esse sine Deo. Quid ergo, inquam, melius est; utrum habere Deum, an non esse sine Deo? Quantum, inquit, possum intelligere, ista est sententia mea: qui bene vivit, habet Deum, sed propitium; qui male, habet Deum, sed adversum. Qui autem adhuc quaerit, nondumque invenit, neque propitium neque adversum, sed non est sine Deo. Haeccine, inquam, vestra etiam sententia est? Hanc esse dixerunt. Dicite mihi, quaeso, inquam: non vobis videtur esse homini Deus propitius cui favet? Esse confessi sunt. Non ergo, inquam, favet Deus quaerenti sese homini? Responderunt: Favet. Habet igitur, inquam, qui Deum quaerit, Deum propitium; et omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille qui quaerit. Qui autem quaerit, nondum habet quod vult. Erit igitur beatus qui quod vult non habet. Prorsus, inquit mater, non mihi videtur beatus esse qui quod vult non habet. Ergo, inquam, non omnis qui habet Deum propitium, beatus est. Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis qui jam Deum invenit et propitium Deum habeat, et beatus sit: omnis autem qui Deum quaerit propitium Deum habeat, sed nondum sit beatus; jamvero quisquis vitiis atque peccatis a Deo se alienat, non modo beatus non sit, sed ne Deo quidem vivat propitio.
22. Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam; sed adhuc illud vereor, ne vos moveat quod jam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non sit: cui consequens erit esse miserum hominem qui propitium tenet Deum, quem adhuc Deum quaerentem nondum diximus esse beatum. An vero, quod ait Tullius, multorum in terris praediorum dominos divites appellamus; omnium virtutum possessores pauperes nominabimus? Sed illud videte, utrum quomodo verum est quod omnis egens miser sit, ita sit verum quod omnis miser egeat. Ita enim erit verum, nihil aliud esse miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est ut quaeramus; quare peto ne fastidio vobis sit ad istam mensam cras etiam convenire. Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus.