- Tabla de Contenidos
- ADMONITIO DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA.
- CAPUT PRIMUM.---Praefatio. Dicat librum Theodoro, eique aperit quibus veluti ventis ad christianae philosophiae portum impulsus sit. Occasio disputationis.
- CAPUT II.---Disputatio primae diei. Ex anima et corpore constamus. Cibus corpori necessarius. Animae quoque suus est cibus. Beatus non est qui quod vult non habet. Nec tamen omnis qui quod vult habet, beatus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens.
- CAPUT III.---Disputatio secundae diei. Quis Deum habeat eo modo ut beatus sit. Spiritus immundus duobus modis appellari solet.
- CAPUT IV.---Disputatio tertiae diei. De quaestione pridie proposita dicendum. Miser est omnis qui eget. Sapiens porro aliquo non eget. An omnis qui miser est, egeat. Animi egestas. Animi plenitudo. Quis demum sit beatus.
CAPUT II.---Disputatio primae diei. Ex anima et corpore constamus. Cibus corpori necessarius. Animae quoque suus est cibus. Beatus non est qui quod vult non habet. Nec tamen omnis qui quod vult habet, beatus est. Quid sibi homo comparare debet ut sit beatus. Quis Deum habeat. Academicus beatus esse non potest, ergo nec sapiens.
7. Manifestum vobis videtur ex anima et corpore nos esse compositos? Cum omnes consentirent, Navigius se ignorare respondit. Cui ego: Nihil, nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua quae ignoras etiam hoc numerandum est? Non puto me, inquit, omnia nescire. Potesne, inquam, nobis dicere aliquid eorum quae nosti? Possum, inquit. Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. Et cum dubitaret: Scisne, inquam, saltem te vivere? Scio, inquit. Scis ergo habere te vitam, siquidem vivere nemo nisi vita potest. Et hoc, inquit, scio. Scis etiam corpus te habere? Assentiebatur. Ergo jam scis te constare ex corpore et vita. Scio interim; sed utrum haec sola sint, incertus sum. Ergo duo ista, inquam, esse non dubitas, corpus et animam; sed incertus es utrum sit aliud quod ad complendum ac perficiendum hominem valet. Ita, inquit. Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam. Nunc illud jam ex omnibus quaero, cum fateamur cuncti neque sine corpore, neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus. Propter corpus, inquit Licentius. Caeteri autem cunctabantur, varioque sermone inter se agebant, quomodo posset propter corpus cibus necessarius videri, cum appeteretur propter vitam, et vita non nisi ad animam pertineret. Tum ego: Videtur, inquam, vobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri videmus? Assentiebantur praeter Trygetium. Ait enim: Cur ergo non pro edacitate mea crevi? Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram progredi nequeant: tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent; quod et in pecoribus facilius animadvertimus. Et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macrescere. Macrescere, inquit Licentius, non decrescere. Satis est mihi, inquam, ad id quod volo. Etenim quaestio est utrum ad corpus cibus pertineat. Pertinet autem, cum eo subducto, ad maciem deducitur. Omnes ita esse censuerunt.
8. Quid ergo anima, inquam? nulla ne habet alimenta propria? an ejus esca scientia vobis videtur? Plane, inquit mater; nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: hodie, inquit illa, tu ipse nonne docuisti unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te dixisti non advertisse quo vasculo uteremur, quod alia nescio quae cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud, te vescente, non attendebat; inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam imperitorum quasi in suo genere pleniores atque majores? Manifestum esse dixerunt. Recte igitur dicimus eorum animos, qui nullis disciplinis eruditi sunt, nihilque bonarum artium hauserunt, jejunos et quasi famelicos esse. Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed vitiis atque nequitia. Ista ipsa est, inquam, crede mihi, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. Nam quemadmodum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo vitia indicant famem; ita et illorum animi pleni sunt morbis quibus sua jejunia confitentur. Etenim ipsam nequitiam matrem omnium vitiorum, ex eo quod nequidquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictam esse voluerunt. Cui vitio quae contraria virtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur haec a fruge, id est a fructu, propter quamdam animorum fecunditatem; ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo, nequitia nominata est: nihil est enim omne quod fluit, quod solvitur, quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est virtus, cujus magna pars est atque pulcherrima, quae temperantia et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est quam ut id jam vos videre possitis; certe illud conceditis, quia si animi imperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inveniuntur; unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum.
9. Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quaedam esse in homine convenit inter nos, id est corpus atque animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum, sed et animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. Nam si vos invitos, et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam; magisque vota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eveniet si sani animi vestri fuerint: aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis videmus, cibos suos recusant et respuunt. Omnes se vultu ipso et consentiente voce, quidquid praeparassem jam sumere ac vorare velle dixerunt.
10. Atque ego rursus exordiens: Beatos esse nos volumus, inquam? Vix hoc effuderam, occurrerunt una voce consentientes. Videturne vobis, inquam, beatus esse qui quod vult non habet? Negaverunt. Quid? omnis qui quod vult habet, beatus est? Tum mater: Si bona, inquit, velit et habeat, beatus est; si autem mala velit, quamvis habeat, miser est. Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti. Nam tibi procul dubio verba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cujus de hac sententia verba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiae librum fecit: Ecce autem, ait, non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivant ut ipsi velint. Falsum id quidem: Velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat. Plus enim mali pravitas voluntatis affert, quam fortuna cuiquam boni. In quibus verbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus ejus, magnum aliquem virum considere nobiscum crederemus, me interim, quantum poteram, intelligente ex quo illa, et quam divino fonte manarent. Et Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque, quid velle debeat, et quarum rerum eum oporteat habere desiderium. Invita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris peto, nec flagites quod fortasse non est paratum. Quem cum modestae ac verecundae commonitionis suae poeniteret: Ergo illud, inquam, convenit inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod vult non habet; neque omnem qui quod vult habet, beatum esse? Dederunt.
11. Quid illud, inquam, conceditis, omnem qui beatus non est, miserum esse? Non dubitaverunt. Omnis igitur, inquam, qui quod vult non habet, miser est. Placuit omnibus. Quid ergo sibi homo comparare debet, ut beatus sit, inquam? Forte enim etiam hoc isti nostro convivio subministrabitur, ne Licentii aviditas negligatur: nam id, opinor, ei comparandum est, quod cum vult, habet. Manifestum esse dixerunt. Id ergo, inquam, semper manens, nec ex fortuna pendulum, nec ullis subjectum casibus esse debet. Nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis quando volumus, et quamdiu volumus haberi. Assentiebantur omnes. Sed Trygetius: Sunt, inquit, multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subjectas, tamen jucundas pro hac vita cumulate largeque possideant, nec quidquam illis eorum quae volunt desit. Cui ego: Qui timet, inquam, videturne tibi beatus esse? Non videtur, inquit. Ergo quod amat quisque si amittere potest, potestne non timere? Non potest, inquit. Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur haec qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. Nihil repugnavit. Hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper est indigus. Cui ego: Quid, inquam, his omnibus abundans rebus atque circumfluens, si cupiendi modum sibi statuat, eisque contentus decenter jucundeque perfruatur; nonne tibi videtur beatus? Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud, nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi comparare debere quod semper manet, nec ulla saeviente fortuna eripi potest. Hoc, inquit, Trygetius, jamdudum consensimus. Deus, inquam, vobis aeternus, et semper manens videtur? Hoc quidem inquit Licentius, ita certum est, ut interrogatione non egeat; caeterique omnes pia devotione concinuerunt. Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est.
12. Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo, inquam, nobis jam quaerendum esse arbitror, nisi quis hominum habeat Deum; beatus enim profecto is erit. De quo quaero quid vobis videatur. Hic Licentius: Deum habet, qui bene vivit. Trygetius: Deum habet, inquit, qui facit quae Deus vult fieri. In cujus sententiam Lastidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium: Is habet Deum, ait, qui spiritum immundum non habet. Mater vero omnia, sed hoc maxime approbavit. Navigius tacebat. Quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari visum est negligendum, quaenam esset de re tanta ejus sententia, qui mihi videbatur non deliberatione magis quam pudore impeditus silere; Trygetio consensit.
13. Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane, et ultra quam nec quaeri quidquam oportet, nec inveniri potest, si modo eam, uti coepimus, serenissime ac sincerissime investigemus. Quod hodie quia longum est, et habent in epulis suis et animi quamdam luxuriem, si ultra modum in eas et voraciter irruant (ita enim male quodammodo digerunt; unde valetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est), melius nos haec quaestio cras esurientes, si videtur, accipiet. Illud modo libenter liguriatis volo, quod subito mihi ministratori vestro in mentem suggestum est inferendum; et est, nisi fallor, qualia solent ultima apponi, quasi scholastico melle confectum atque conditum. Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt, coegeruntque ut dicere properarem quidnam id esset. Quid, inquam, putatis, nisi cum Academicis totum quod susceperamus confectum esse negotium? Quo accepto nomine, tres illi quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius; et velut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adjuverunt, quibus potuerunt verbis, nihil se jucundius audituros esse monstrantes.
14. Tum ego ita rem proposui. Si manifestum est, inquam, beatum non esse qui quod vult non habet, quod paulo ante ratio demonstravit; nemo autem quaerit quod invenire non vult, et quaerunt illi semper veritatem: volunt ergo invenire; volunt igitur habere inventionem veritatis. At non inveniunt : sequitur eos non habere quod volunt; et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens, nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. Hic repente illi, quasi totum rapientes exclamaverunt. Sed Licentius attentius et cautius advertens timuit assensionem, atque subjecit: Rapui quidem vobiscum, siquidem exclamavi illa conclusione commotus. Sed nihil hinc admittam in viscera, et partem meam servabo Alypio: nam aut simul eam mecum lambet, aut me admonebit cur non oporteat attingere. Dulcia, inquam, magis metuere Navigius deberet, splene vitioso. Hic ille arridens: Plane, inquit, me talia sanabunt. Nam nescio quomodo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille, de melle Hymetio, acriter dulce est, nihilque inflat viscera. Quare totum etiam, palato aliquantum remorso, tamen ut possum libentissime in medullas trajicio. Non enim video quomodo redargui possit ista conclusio. Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius. Quare gaudeo jamdiu cum illis me inimicitias suscepisse. Nam nescio qua impellente natura, vel, ut verius dicam, Deo, etiam nesciens quomodo refellendi essent, tamen eis nimis adversabar.
15. Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? Numquidnam, ille inquit, vos ab Alypio dissentitis? Cui ego: Non dubito, inquam, quin si adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus ille videretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime vellet habere, non haberet, aut illos nolle invenire veritatem, aut eum qui beatus non sit esse sapientem: nam his tribus, quasi melle, farre, atque nucleis, illud quod metuis gustare, confectum est. Illene, inquit, huic tam parvae puerorum illecebrae cederet, Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breve aut obruetur, aut pertrahetur? Quasi vero, inquam, longum aliquid nos quaeramus, praesertim adversus Alypium: nam non mediocriter parva ista esse fortia et utilia, satis sibi ipse de suo corpore argumentaretur. Tu autem qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? Utrum beatum non esse, qui quod vult non habet? an illos negas velle habere inventam veritatem, quam vehementer inquirunt? an videtur tibi quisquam sapiens non beatus? Prorsus beatus est, inquit, qui quod vult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum juberem ut scriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam ut nullum verbum praeter litteras funderetur. Ita adolescentem inter verecundiam atque constantiam exagitatum tenebam.
16. Sed cum his verbis eum jocantes, quasi ad vescendam particulam suam provocaremus, animadverti caeteros rei totius ignaros, sed scire cupientes quid inter nos solos tam jucunde ageretur, sine risu nos intueri. Qui mihi prorsus similes visi sunt, quod plerumque fieri solet, iis qui cum epulantur inter avidissimos rapacissimosque convivas, a rapiendo vel gravitate sese abstinent, vel pudore terrentur. Et quia ego invitaveram, et magni cujusdam hominis personam, atque ut totum explicem, veri hominis etiam in illis epulis invitatorem gerebam, sustinere non potui, commovitque me illa inaequalitas mensae nostrae et discrepantia. Arrisi matri. Atque illa liberrime quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Jam dic nobis, inquit, et redde qui sint isti Academici, et quid sibi velint? Cui breviter cum exposuissem aperteque, ita ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt (quo nomine vulgo apud nos vocantur, quos comitialis morbus subvertit), et simul surrexit ut abiret; atque hic omnes laeti ac ridentes, interposito fine discessimus.