ADMONITIO DE SEQUENTI LIBRO DE BEATA VITA.

Damus hic loci librum de Beata Vita, qui opere contra Academicos jam inchoato atque interim dimisso susceptus, et continuata per tres dies disputatione apud Cassiacum perfectus est. Cum vero ejus edendi occasionem natalitio suo die idibus novembris recurrente (quo videlicet die in annum ipse suae aetatis trigesimum tertium progrediebatur) nactum se dicat Augustinus, constare omnino debet opus utrumque, cum hoc de Beata Vita, tum illud contra Academicos elaboratum fuisse exeunte Christi anno trecentesimo octogesimo sexto, qui ipsius conversione insignis fuit.

Hisce porro de Beata Vita disputationibus, quas festivi ac solemnis instar epuli exhibebat, adesse voluit convictores suos omnes, atque in primis Monnicam matrem suam, quae sententiarum suarum gravitate ac sapientia praesentes in admirationem rapuit, exclamante etiam Augustino: Ipsam prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti.

Dicavit librum hunc Theodoro, cujus consuetudine apud Mediolanum potitus erat, uti satis ex praefatione intelligitur. Is vero cui Manlio praenomen fuisse in Retractatione indicat, non videtur esse alius ab eo cujus meminit in lib. 18 de Civitate Dei, c. 54: qui videlicet consulatum gessit anno Christi 399, et alia praeclara munera sub diversis imperatoribus egregie sustinuit; unde illum Claudianus panegyrico in ejus consulatum edito carmine plurimum commendat.

[DISPUTATIONES.]

Triduanas hic liber complectitur disputationes Theodoro nuncupatas; quibus eo demum res abit, ut beatam vitam non nisi in perfecta Dei cognitione consistere definiatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal