CAPUT XXXVIII.

Jam vero in hac re gesta atque in divinis Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo figurabatur viro, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga? In gloriam  quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honori sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur: eique ipsi, cui dicitur in Canticis canticorum, O pulchra inter mulieres (Cant. I, 7)! ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera; sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit, et violare non potuit. Est enim et sancta Ecclesia Domino Jesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spirituali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una: quod magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus (Ephes, V, 31, 32). Proinde regnum terrenum saeculi hujus, cujus figuram gerebant reges qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit Ecclesiam conjugem Christi, id est, quam fideliter illi tanquam principio viro suo  subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per fidem martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal