CAPUT XXXVII.

Quanquam scrupulosius disputari possit, utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam si quisquam carni ejus commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed jubente permitteret, nequaquam fidem deserens conjugalem, et potestatem non abnuens maritalem; sicut ille adulter non fuit, quando uxoris obtemperans potestati, de ancilla prolem generare consensit : sed propter vim principiorum, quia  non ita duobus viris vivis ad concumbendum femina subditur, sicut duae feminae uni viro; multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit Deum, quando vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam conjugis commendavit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal