CAPUT III.

AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est , ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo (Coloss. II, 5). Cernebat utique quamdam fabricam spiritualem, sicut alibi dicit, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9): et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodam modo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit (Gen. II, 16, 17), et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos  aperuit (Gen. III, 7)? Puto justum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas  parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal