CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Accipis Evangelium? Et maxime. Proinde ergo et natum accipis Christum? Non ita est. Neque enim sequitur ut si Evangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. Cur? Quia Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari; in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec ipse ejus scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scripsit? Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1). Non ergo, liber Evangelii Jesu Christi; sed, liber generationis: quippe ubi  et stella inducitur quae confirmat genesim (Id. II, 2); ut recte Genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. At denique Marcus, qui generationem scribere non curavit, sed praedicationem tantum Filii Dei quod est Evangelium, vide quam sit competenter exorsus: Evangelium, inquit, Jesu Christi Filii Dei (Marc. I, 1). Ut hinc satis abundeque appareat genealogiam non esse Evangelium. Nam et in ipso Matthaeo post inclusum Joannem in carcerem, tunc legitur Jesum coepisse praedicare Evangelium regni (Matth. IV, 12, 17). Ergo quidquid ante hoc narratum est, genealogiam esse constat, non Evangelium. Alioquin quid impediebat et Matthaeum ponere, Evangelium Jesu Christi filii Dei; nisi quia improbum putavit genealogiam vocare Evangelium? Quapropter, si jam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse Evangelium quam genealogiam; scias me, ut dixi, accipere Evangelium, id est, praedicationem Christi. De quo quidquid jam perrogare volueris, omissis generationibus quaere. Aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia: sed tu disce interrogare quod primum est. Videris enim mihi nunc scire velle, non utrum Evangelium accipiam, sed utrum generationes.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal