- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Certe interrogasti teipsum velut ex persona nostra, utrum acciperes Evangelium; et respondisti, Maxime. Rursusque interrogasti, utrum acciperes Christum natum; et respondisti, Non ita est: hanc scilicet causam subjiciens, quia generatio Christi non pertinet ad Evangelium. Quid ergo respondebis Apostolo dicenti, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8)? Vides certe quam nescias, vel te nescire fingas, quid sit Evangelium; nec ex doctrina apostolica, sed ex vestro errore nomines Evangelium. Aut si hoc appellas Evangelium, quod Apostoli appellaverunt; aberras ab Evangelio, qui non credis Christum ex semine David: quod Apostolus secundum suum Evangelium praedicari testatus est. Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam caeterorum Apostolorum, et omnium fidelium dispensatorum tanti sacramenti. Hoc enim alibi dicit: Sive ergo ego, sive illi; sic praedicamus, et sic credidistis (I Cor. XV, 11). Non enim omnes illi Evangelium conscripserunt, sed tamen omnes Evangelium praedicaverunt. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum Domini nostri Jesu Christi, proprie dicti sunt Evangelistae. Nam et ipsum nomen si quaeramus quid latine interpretetur, Bonum nuntium dicitur Evangelium, vel, Bona annuntiatio. Quod quidem cum aliquid bonum annuntiatur, semper dici potest: proprie tamen hoc vocabulum obtinuit illa quam dixi annuntiatio Salvatoris. Si autem vos aliud annuntiatis, extra Evangelium vos esse manifestum est. Utique sunt adversus vos parvuli quos appellatis semichristianos, si matris charitatis vocem sibi ex ore apostolico personantem audiant: Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Cum ergo ipse Paulus secundum Evangelium suum annuntiaverit Christum ex semine David, vos qui hoc negatis, et aliud annuntiatis, anathema sitis. Quis autem non videat quanta caecitate dicatur, quod nusquam se Christus natum ex hominibus dicat, cum pene nunquam se filium hominis taceat?