CAPUT III.

Sed videlicet doctissimi homines, profertis nobis ex armario vestro, nescio quem primum hominem, qui ad gentem tenebrarum debellandam de lucis gente descendit, armatum aquis suis, contra inimicorum aquas; et igne suo, contra inimicorum ignem; et ventis suis, contra inimicorum ventos. Cur non ergo et fumo suo, contra inimicorum fumum; et tenebris suis, contra inimicorum tenebras: sed contra fumum aere, ut dicitis, armabatur; et contra tenebras luce? An quia mala sunt fumus et tenebrae, non ea potuit habere bonitas ejus? Bona ergo sunt illa tria, aqua, ventus, ignis. Cur ergo ea potuit habere malitia gentis adversae? Hic respondetis: Sed aqua illa gentis tenebrarum mala erat; quam vero primus homo attulit, bona erat: et ventus illius malus, hujus autem bonus; ita et hujus ignis bonus contra malum ignem illius dimicavit. Cur ergo et contra malum fumum non potuit afferre fumum bonum? An in fumo vestra mendacia, tanquam fumus ipse, evanescunt atque deficiunt? Certe primus homo vester contra naturam contrariam bellum gessit. Cur quinque illis elementis quae in contraria gente confingitis, unum allatum est de divinis regnis contrarium, lux contra tenebras? Caetera enim quatuor non sunt contraria. Nam nec aer fumo  est contrarius, multo minus aquae aqua, et ventus vento, et ignis igni.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal