- Tabla de Contenidos
CAPUT IV.
Jamvero illa sacrilega deliramenta quis audiat, quod primum hominem vestrum dicitis, secundum hostium voluntatem, quo eos caperet, elementa quae portabat mutasse atque vertisse, ut regnum quod dicitis falsitatis, in sua natura manens, non fallaciter dimicaret, et substantia veritatis mutabilis appareret, ut falleret? Hujus primi hominis filium credi vultis Dominum Jesum Christum. Hujus commentitiae fabulae filiam dicitis veritatem. Hunc primum hominem, quem laudatis, quia mutabilibus et mendacibus formis cum adversa gente pugnavit; si verum dicitis, non imitamini: si autem imitamini, et vos mentimini. Quapropter Dominus et Salvator noster Jesus Christus, verus et verax Dei Filius, verus et verax hominis filius, quod utrumque de se ipse testatur, et de vero Deo divinitatis aeternitatem, et de vero homine carnis originem duxit. Non novit apostolica doctrina primum hominem vestrum. Audite Apostolum Paulum: Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV, 47-49). Primus itaque homo de terra terrenus, ille Adam de limo formatus; secundus autem homo de coelo coelestis, Dominus Jesus Christus: quia Filius Dei venit ad carnem, qua suscepta et homo exterius fieret, et Deus interius permaneret; ut et Filius Dei verus esset per quem facti sumus, et hominis filius verus fieret per quem refecti sumus. Cur ergo primum hominem vestrum commentitium nescio unde producitis, et primum hominem quem doctrina apostolica docet non vultis agnoscere? An ut compleatur in vobis quod ipse Apostolus ait: A veritate quidem auditum suum avertentes, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 4)? Paulus annuntiat primum hominem de terra terrenum: Manichaeus annuntiat primum hominem non terrenum, nescio quibus fallacibus elementis quinque vestitum. Et Paulus dicit, Si quis vobis annuntiaverit praeterquam quod annuntiavimus vobis, anathema sit. Ergo ne Paulus mendax sit, Manichaeus anathema sit.